| 2. Praeterea, anima Christi est nobilior quam intellectus agens alicuius alterius
 hominis. Sed intellectus agens non facit operationem suam mediante habitu aliquo.
 Ergo nec anima Christi aliqua habituali scientia cognoscit.
 3. Praeterea, vires naturales non exeunt in actum mediante aliquo habitu, sicut
 patet in calore ignis; similiter nec Deus. Sed anima Christi magis accedit ad
 Dei similitudinem quam aliqua res creata. Ergo et ipsa non habet operationem
 cognitionis mediante aliquo habitu.
 SED CONTRA, Christus assumpsit integre naturam nostram. Sed de integritate
 naturae est intellectus possibilis. Ergo assumpsit intellectum possibilem. Sed
 possibilis intellectus non intelligit perfecte nisi perficiatur aliquo habitu. Ergo
 cum Christus perfecte intellexerit, in eo fuit habitualis scientia.
 Praeterea, Christus vere dormivit; nec tunc aliquid amisit eorum quae scivit.
 Cum ergo scientia dormientis sit scientia in habitu, videtur quod Christus
 habuit habitualem scientiam.
 Quaestiuncula III
 1. Ulterius. VIDETUR quod anima Christi mediante aliquo habitu non cognoverit
 Verbum. Ad cognitionem enim non requiritur aliud nisi ut cognoscibile cognoscenti
 uniatur. Sed Verbum unitum est animae Christi non mediante aliquo habitu.
 Ergo cognovit Verbum non per aliquem habitum.
 2. Praeterea, habitus scientiae consistit ex speciebus, quae sunt similitudines
 rerum cognitarum. Sed anima Christi non videt Verbum per aliquam similitudinem,
 sed per seipsum. Ergo non cognoscit ipsum per aliquem habitum creatum.
 3. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Igitur si cognoscit
 anima Christi Verbum mediante aliquo habitu, ille habitus, magis cognoscit
 Verbum, et erit ei magis proximus quam anima Christi; quod est inconveniens.
 SED CONTRA, gloria correspondet gratiae. Sed in Christo fuit habitus gratiae.
 Ergo et habitus gloriae. Sed tota gloria consistit in visione Verbi, ut dicit
 Augustinus. Ergo anima Christi aliquo habitu cognoscit Verbum.
 Praeterea, eiusdem naturae est anima Christi et anima nostra. Sed anima
 nostra non potest pertingere per naturalia sua ad videndum Deum. Ergo nec
 anima Christi; et ita oportet quod sit aliquid superadditum naturae, quo videt
 Deum; ergo videt mediante aliquo habitu.
 Quaestiuncula IV
 1. Ulterius. VIDETUR quod oporteat alium habitum scientiae ponere, quo cognoscit
 Verbum, et quo cognoscit res in Verbo. Verbum enim repraesentat res quae in eo
 cognoscuntur, sicut speculum species in eo resultantes. Sed qui videt speculum
 non tantum imprimitur in eo similitudo speculi, sed etiam rerum similitudines in
 speculo resultantes. Ergo et in eo qui videt res in Verbo, oportet ponere alium
 habitum specierum rerum visarum in Verbo, et ipsius Verbi.
 | 
 |