Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 182


invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit. Sed post aliquod
dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo Augustus ad peiora progressus
est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis,
ut deponerent ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius
sanctae genetricis vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari
fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex
eis capite truncati, alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha
non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbiter ordinatus
est.
50. Romoald denique dux Beneventi uxorem sortitus est Gumpergam nomine,
quae fuit filia Auronae, Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine
sui patris Gisulfum appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem nomine
Ranigundam, filiam Gaidualdi Brexiani ducis.
51. Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham
discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordiae ista fuit. Adveniens
anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum
ducum intra Foroiulani castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit.
Quo vita decedente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem
enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia propter Romanorum incursionem
habitare minime poterant, sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod
Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et
Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid
plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit atque
in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux contra eundem
patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit adprehensumque eum ad
castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit indeque eum in mare praecipitare
voluit, sed tamen Deo inhibente minime fecit; intra carcerem tamen eum retentum
pane tribulationis sustentavit. Quod rex Liutprand audiens, in magnam iram exarsit,
ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc
Pemmo cum suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius,
a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia,

Torna all'inizio