Matthaeus de libris: Summa dictaminis

294


58. Rogatur potestas a persona ecclesiastica quod puniat delinquentem quia Deo
placet vindicta.
Quoniam leoni qui circuit terram.
Responsiva. In iniuriam iuris ad dexteram vel sinistram.
59. Quod puniatur malefactor. Pravorum nimis adoleret iniquitas.
Rescriptiva, et potest adaptari ad generalem missivam usque ad Cupiens. Purgari
debet undique fons.
60. Ad potestatem quod non procedat contra quendam
captum iniuste. Ad nostram nuper audienciam pervenisse sciatis.
Responsiva. Nisi querelis rector suum inclinaret auditum.
61. Ad potestatem quod habeat recommendatum quendam quem capi fecit et
non procedat in eum iniuste. Sicut adventancium plurium fama colligitur.
/*
Responsiva. Cum de iusticie clamitantis inopia multiplicare.
62. Ad potestatem ne procedat contra quendam ad instanciam inimicorum suorum occasione partis et quod super hoc diligat famam suam. Cum sit mundus hodie totus.
Rescriptiva. Spectat ad quemlibet regimini terre prefectum.
63. Generalis de amico ad amicum deprecatoria vel de devoto ad dominum. Cum
ubi non privantur sperata gratitudine.
Rescriptiva. Decens opinamur et congruum.
64. Quidam rogat quendam qui fuit amicus predecessorum suorum quod intendat
cum amicis suis ad honores suos. Pura cordis affectio quam erga predecessores
meos.
Rescriptiva. Novum esse non credimus.
64 a. Favus distillans paterne dulcedinis erga me.
65. Devotus ad dominum qui misit eum ad scolas quod recordetur sui. Paternitati
vestre placuit me creare de nichilo dum ad scolas me discolum et ad
artes inertem pene penitus tam
affectuose me destinare curastis. Vereor igitur ut cum reverentia vestra
loquar, si vel multorum implicitas vel nuntiorum inopia non indixit
quod michi tam diu subventionis vestre rore privato non porrexistis
dexteram adiutricem. Et quidem ne quod incepi studium sinistrum
sincopet accidens, dominationi vestre suppliciter supplico quatinus
vestre missionis memores existentes michi vestre
plantule subvenire velitis, quoniam a paternitate vestra mea spes totaque
fiducia derivatur.
Rescriptiva. Ut scientie thesauro
ditareris et moribus, nos ad scolas te transmisisse fatemur, necessitatibus
tuis affluenter provisionis dexteram aperire sperantes. Verum cum plerumque propositum et posse dissentiant et vel impossibilitate vel incommoditate
sepe velle tardetur, imminentibus pluribus effectualiter tui non
potuimus recordari. Sed quoniam contracta mora te forsan indigere sciamus,
ad te cito nostrum nuntium destinare curabimus defectibus tuis
annuente Domino provisurum.
66. Requirit amicus amicum in necessitate. Cum tantum in prosperitate non sit
implorandum.
Responsiva. Cum qui perfecte
diligit in utroque.

Torna all'inizio