| propriam rationem obiecti pertinet: homo enim et lapis differunt genere, sed
 conveniunt secundum quod sunt obiectum visus in colore: et ideo visio hominis
 et lapidis pertinent ad unam potentiam; sed sentire sonum et colores pertinent
 ad diversas potentias: quia sonus et color, secundum proprias rationes, quibus
 ad invicem distinguuntur, sunt propria obiecta sensus.
 Quandoque autem diversitas actuum causatur ex diversitate medii, vel principii,
 ex quo pervenitur ad idem genus obiecti: et talis diversitas actuum ostendit
 diversitatem habituum: diversae enim scientiae ex diversis principiis procedunt,
 etiam si easdem conditiones demonstrent; sicut astrologus et naturalis
 diversis mediis rotunditatem terrae ostendit, ut dicitur in 2 Phys..
 Similiter etiam virtutes morales distinguuntur ex diversis finibus, qui sunt in
 operativis sicut principia in speculativis.
 Quandoque vero diversitas actuum causatur ex eo quod est accidens actionis;
 vel ex parte agentis, secundum quod est potentius vel infirmius in agendo, sicut
 hebetudo vel subtilitas ingenii, quae differunt secundum velocitatem et tarditatem
 addiscendi; vel ex parte medii, ut credere et opinari, quae differunt secundum
 efficaciam et debilitatem medii; vel ex parte obiecti, sicut videre hominem
 et lapidem; accidit enim colorato esse hominem aut lapidem: et talis diversitas
 actionum neque potentiam diversam neque diversum habitum requirit: quia
 illud quod est per accidens, non causat differentiam in specie. Officia autem
 rationis superioris et inferioris non differunt penes diversam rationem obiecti,
 cum utrumque operabilia consideret, sed penes diversam rationem medii: quia
 ratio inferior procedit ex rationibus temporalibus; sed ratio superior ex rationibus
 aeternis; et ita etiam haec diversa officia non oportet quod diversas potentias
 demonstrent, sed diversos habitus, ut dictum est.
 ARTICULUS 3
 Utrum synderesis sit habitus, vel potentia
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod synderesis sit potentia, et non habitus. Ea enim quae veniunt in
 eamdem divisionem, videntur esse unius rationis. Sed synderesis dividitur contra
 alias animae potentias, scilicet contra rationalem, et concupiscibilem et irascibilem,
 ut patet ex Glossa Hieronymi Ezech. 1. Ergo videtur quod sit potentia.
 2. Praeterea, Hieronymus dicit Malach. 2, super illud: «Custodite spiritum
 vestrum» etc.: «Spiritus dicitur, non pars animalis, quae non percipit ea quae
 sunt Dei, sed rationalis». Hanc autem vocat synderesim. Sed rationalis pars
 potentiam nominat. Ergo videtur quod sit potentia.
 | 
 |