Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 23


fidei, quem Francorum rex, ob proditionem quam ibidem
perpetraverat, ad tempus iusserat exulare. Filii quoque ducis Rogerii,
Tancredus et Willelmus, nobilissima matre geniti, ad quam
dux ipse consuetudinem habuerat, inter septa palatii servabantur
inclusi. Nec dum tamen Maionis quiescit animus aut nefandum
cessat propositum cum tot preclaris ac nobilibus viris carceres
plenos aspiciat; quorum aliis oculos fecerat effodi, alios cedi fustibus,
quosdam in teterrimis locis cum serpentibus habitare.
Uxores quoque ac filias eorum e domibus suis abstractas, diversis
clauserat in locis, aliasque sue deservire libidini, alias inopia cogente
venalem passim formam compulerat exhibere. Hiis omnibus
proditoris rabies expleri non potest, nichil actum putat quia
comitem Ebrardum superesse videt incolumem. Sed neque satis
scit quid tanto viro criminis possit intendere, cuius fides omnibus
evidenter apparet. Iam tunc ergo omnia comitis facta dictaque
subtiliter explorat, ut detrahendi causam inveniat. Cum ergo
quadam die comes cum paucis venatum exisset, admiratus ilico
regem adit nunciatque comitem Ebrardum absque licentia curie
cum multitudine militum recessisse; rebellandi hoc esse satis
evidens argumentum, eum, siquidem abire libere possit, multos
eiusdem propositi socios habiturum, suadetque missis absque dilatione
nunciis comitem ex itinere revocari. Comes autem regis
mandatum audiens, omissa venatione, redit Panormum, subitoque
vocatus ad curiam, ibidem retentus est et in vincula coniectus;
cui primum effossis oculis, non multo post admiratus linguam
quoque fecit abscidi. Iamque viris fortibus, quoscumque sibi
timendos admiratus putaverat, aut captis aut in exilium compulsis,
totius regni tumultus quieverat. Videns autem Maio superesse
iam neminem qui sue possit vel audeat contradicere voluntati,
ad perpetrandum quod necessitate cogente distulerat facinus
rursus accingitur. Sed ita facillime sperat id posse fieri, si populi
prius amorem sibi conciliet, si propinquis et affinibus suis

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio