Salimbene de Adam: Cronica

Pag 356


Moysi sederunt scribe et Pharisei. Omnia ergo quecumque
dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera eorum nolite
facere. Dicunt enim et non faciunt
. Ad idem facit quod dicit poeta:
Non rosa dat spinas, quamvis sit filia spine,
nec viole pungunt, nec paradisus obest.
Vult dicere Dominus et etiam poeta quod bona et vera et utilia
spernenda non sunt, quamvis a malo doctore dicantur. Exemplum
patet in Salomone, qui multa bona docuit et sibi nequam
fuit, nec tamen propter hoc contemnitur eius doctrina. Unde illud:
Hos ego versiculos feci, tulit alter honorem.
Sic vos non vobis vellera fertis oves,
sic vos non vobis fertis áratra boves,
sic vos non vobis mellificatis apes,
sic vos non vobis nidificatis aves».
Ostenditur hic quod Balaam et Helyu idem homo fuit.
Audiens hec frater Petrus dixit: «Vellem audire si Balaam
fuit idem homo cum Helyú, an diversus et alius ab eo». Cui frater
Hugo dixit: «Quidam credunt quod fuerit alius, pro eo quod
ille appellatur Balaam, iste Heliu. Ille filius Beor, iste filius Barachel.
Ille Balaam ex Bosor, iste Buzites de cognatione Ram.
Quidam vero dicunt quod idem homo fuit; quod potest probari
multipliciter. Videlicet quia contemporaneus fuit Iob et magnus
prolocutor fuit Balaam et Helyu, et quia Hebrei ita dicunt et
Ieronimus, et in Hystoriis ita ponit magister: 'Altera die reversus
Abraam in Bersabee rediit', scilicet postquam liberatus est Ysaac,
quem immolare debebat, Gen. XXII. 'Nuntiaturque ei quod
Melcha genuisset Nachor fratri suo filios VIII. Primogenitum Hus,
de cuius stirpe Iob descendit, sicut scriptum est: Vir erat in terra
Hus nomine Iob
, et Buç fratrem eius, ex cuius genere Balaam,
qui secundum Hebreos dicitur in Iob Eliu Buzítes. Errant ergo
qui dicunt Iob de genere Esaú. Quod enim in fine libri eius est,

Torna all'inizio