Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

12


occiderat, tum quia rapinas exercebat, et ideo, ut esset
securus, civitatem construxit et muris ipsam vallavit. post
diluvium autem primus, qui civitatem edifficavit fuit Nemroth
pronepos Noe, qui fuit gigas. .C. cubitos in longitudine habens,
sicut dicitur in Ystoria Scolastica. iste post diluvium
cepit primus velle hominibus dominari. iste docebat filios
suos ne Deum colerent, sed ignem adorarent, dicens felicitatem
hominum non provenire ex Deo, sed homo potest
eam acquirere propria virtute. iste primo edificavit Babiloniam
et ibi cepit regnare. iste consuluit illis de genere suo ut turrem
altissimam usque ad celum edificarent, ut sic ab omni diluvio
securi essent. sed Deus, cum tunc esset una lingua, eorum linguas
confudit et in .LXXXII. linguas divisit et ideo, cum se
mutuo non intelligerent, hedificationem illius turris penitus
dimiserunt. omnes enim homines prius loquebantur una
lingua Ade, que fuit lingua hebraica, et istam linguam tenuit Habraam,
Ysaac et Iacob et ceteri qui de sua stirpe geniti
sunt, scilicet populus Iudeorum; et sicut fuit prima lingua, ita
erit ultima, secundum enim dictum Apostoli: "Post Iudicium
omnes lingue cessabunt". dicit tamen sanctus Ysidorus

Torna all'inizio