materiale constructionis quodammodo, 
secundum quod dicit Priscianus in principio 
 Minoris . In illa parte dicit enim quod 
intelligibile cuiuslibet dictionis, idest significatum, 
quod in intellectu apprehenditur, 
est quodammodo elementum id est 
materiale principium orationis. Et non 
est penitus principium materiale et completivum 
orationis, sed vox 
cum suo significato. Sed notandum quod 
significatum speciale aliquando potest 
esse principium efficiens occasionale constructionis, 
sed nunquam est principium 
efficiens formalei et completivum. Unde 
ad hoc intelligendum, sciendum est quod 
modi significandi, qui sunt in dictione, 
eque fundantur supra modos intelligendi, 
qui sunt in anima, et eis correspondent. 
Isti autem modi intelligendi, aliquando 
accipiuntur penes aliquam proprietatem
  |  
  |