| Ascarellus ad hanc abbatiam invadendam de Marchia venire disponeret.
 quapropter in die memoriali, idest lętanię maioris,
 simul convenientes consilium habuimus, ut illum super nos nequaquam
 reciperemus, quia ad imperatorem nobis nescientibus
 ierat, et ab eo contra nostram electionem investituram huius pręlationis
 acceperat. unde terribilem anathematis excommunicationem
 publice de eo fecimus, et concorditer in hoc nos permanere
 per fustem sanctę crucis spopondimus. sed neque sic eundem
 Guidonem nobis placare, nec securum reddere quivimus. magis
 videns nos Berardi Ascarelli tam firmissimo nisu declinasse pręlationem,
 securus iam de eo, vilissimos nos in omnibus, et extremis
 servis deteriores habere deinceps cogitabat.
 Cernens autem prędictus Berardus Ascarellus se a nobis esse
 contemptum, Guarnerium marchionem cum omnibus comitibus
 et capitaniis ademit magnis pecuniis, tribuens eis in pignus huius
 monasterii immobiles possessiones. solus comes R. noluit ab
 eo aliquam recipere dationem, quia videbatur sibi contra imperialem,
 quam fecerat, agi fidelitatem. venit ergo prędictus Berardus
 annata manu et plurimis stipatus militibus ad hoc monasterium.
 nos vero videntes in nullo posse sperare in Guidonis
 pręlatione, cui tantam, ut prędiximus, subiectionem exhibuimus ut
 amplius addere nequiremus, et ipse contra nos semper agere satagebat
 deterius, pęniteri coacti sumus quod voluntati nostrorum
 populorum condescendimus; et accepto, quod nobis et comitibus
 atque capitaniis utilius videbatur consilium, ut iussui obsecundantes
 imperiali eundem Berardum super nos reciperemus, hoc enim
 rectius decernentes, nobis amplius laudaverunt. videbant enim
 totam distrahi omnimodis abbatiam, et prędictum Guidonem deficere
 sensu atque congrua pręlatione. abundabat enim omni
 mendacio et falsissimus noscebatur in omni locutione. Itaque
 pręfatum Berardum inter nos venientem et seipsum accusantem
 fratres susceperunt, et de excommunicatione illum extrahentes, ut
 moris est in abbatem elegerunt. factumque est anno Domini
 millesimo .CXXI. videlicet .II. nonas maias, feria quoque .VI. cui
 etiam castella et possessiones huius monasterii et quotquot de
 nostro populo valuimus, subiecimus. videlicet castrum Cavallerię,
 | 
 |