Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 390


dimicet cum ...... de prope inimicis.
Ascendunt igitur de Neapoli et de Salerno
nonnulli milites, et servientes armigeri, et nobiles
cum Gallicis et Latinis galeas in neapolitano
portu remis armatas et nautis; cum ipsis
quoque multitudo gallicorum procerum, et aliorum
Principi assistentium, quibus in mari bellorum
exercitium nullum erat, sed neque illos
experientia fecerat bellatores; et versus hostes,
qui, Bajarum statione relicta, lictora Criptae
maris Virgilii quondam arte cavatae in montibus
navigabant, remorum impulsibus proras vertunt.
Quidam autem proceres gallici, et comes
etiam Acerrarum, quem Princeps novae dilectionis
fovebat amplexu, postquam jam galeas versus
hostes intuerentur esse directitias, ajunt PrinPrincipi
forsitan bona fide: "Domine, tutum est, quod
vos personaliter vestram debeatis intrare galeam,
non tantum quod ipsa galea vestra decertet,
sed ut gentem vestram animare possitis;
gens quippe nostra, si personam vestram
cum eis marino discrimine expositam fore con
spexerint, sibique propinquam, cum majori
pugnabunt animo, et erubescent talia facere,
quae ad utilitatem personae valeat computare.
Ascendamus ergo, domine, et nos omnes vobiscum,
nec vos hostes timere potestis; nam
habetis terram, et nunquam possunt esse circa
galeam vestram hostium tot galeae, quin eis invitis,
et remigantibus, et vos et nos, cum voluerimus,
redire possimus terram, etsi omnis galeae
adversae vestram galeam proris obsedissent
in girum; praeterea, domine, solum nomen
personae vestrae perterrebit valide inimicos,
nostrosque plurimum confortabit". Statim igitur
Princeps electos milites, qui cum eo erant,
in unum glomerat, statimque concurrit cum sociis
militibus ad galeam, furiata mente disponens
se in hostium agmen injicere peritum; subvenit
enim pulchrum fore sub armis extingui.
Cum autem legatus Papae praedictus milites
gallicos cum Principe consortes cerneret audere
in marina praelia, quod ignorant ipsorum
animos ardere ad bella, quos forsitan furor praecipitabat
et ira, vidit Principem, juvenilibus armis
assumptis, quamquam futuri fati nescius,
defluentibus tamen ad ora lacrimis, ait: "O juvenis
sine prudentia paterna relicte, frustra est
tibi cupido, ut audeas in haec bella: quid ergo
furis, aut quis dolor excitat indomitas tuas
iras hodie? Tali auxilio non est opus, instans
enim tempus nequaquam defensoribus istis eget;
etiamsi rex pater tuus adesset, in mari
cum hostibus non pugnaret. Quo ergo ruis,
quae mens tam dira miserrime te his cingi
armis impellit? Praecipimus ad haec tibi sub
anathematis poena, ut stes hic, nilque horum
attentes: nam esto, quod casu adverso tuos
omnes praesentis belli fatis amittas, te tantum
superstite, multa bona fierint poterunt, quae
placebunt, et tu alia poteris audere majora".
Princeps autem Gallicorum, pesti futurae devotus,

Torna all'inizio