Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 74


fiebant in templo nec aduertentibus illorum insidias amatorum,
vnus alteri quicquid gestierat in animo resolutis in suspiria uocibus
propalauit, et quicquid de optatis eorum fieri deberet inter se breui
perstrinxere sermone. Quo facto, Paris, ab Helena humili obtenta
licencia, in comitiua suorum templum exiuit, quem exeuntem Helena,
dum potuit eundem uidere, dulcibus est aspectibus insequta.
Procedente ergo Paride, letus sed amore uexatus, suas peruenit
ad naues, vbi confestim omnes sui maiores exercitus ad se vocari
mandauit, et ipsis cohactis in vnum, sic est eos animosis uocibus alloqutus:
"O viri fortissimi, omnibus est notum uobis qua de causa
Priamo regi nostro placuerit nos in Greciam transmisisse. Fuit enim
totalis eius intentio ut Exionam sororem suam nostro studio rehaberet.
Cuius obtentus si vobis impossibilis uideretur, saltem
damnificare Grecos quocunque modo possemus deberemus studium
adhibere. Ecce enim nobis Exione recuperacio impossibilis
facta est, cum sciamus eam a rege Thelamone detineri, viro utique
fortiori, qui nobis eam restituere non sine grauis belli conflictu
concederet, eius amore bachatus. Nec nos sumus in tanta quantitate
potentes vt ipsi regi Thelamoni preualere possemus in viribus.
Nec in nobis est tanta potencia ut ciuitatem aliquam in Grecia nobis
subiugare possemus, tanta est in istis partibus gentis Danae plenitudo.
Superest ergo ut laudabile donum quod, sicut puto, nobis
dii offerunt in hoc loco non pretermittamus ingrati. Videmus enim
in hac insula, in quam nos fata diis fauentibus appulere, de
maioribus Grecie ciuibus, festo suadente Ueneris, et de melioribus
mulieribus prouincie adiacentis templum Ueneris esse repletum,
cum inter alias sit istius regni regina, uxor regis videlicet Menelay.
Templum eciam est multis diuiciis opulentum. Si irruerimus
in illud et illos qui morantur in illo, si eos poterimus captiuos educere,
maximus erit nobis et ditissimus prede questus, non solum personarum
ex preda captarum verum eciam rerum, cum in templo
ipso multa sint uasa aurea, magna sit argenti copia, et pannorum
deauratorum multa protendatur ubertas. Quid alibi potius disponimus

Torna all'inizio