| Ideo de ista materia, dicit beatus Gregorius in fine tertii libri
 Dialogorum hoc modo: «Despiciendus a nobis hic mundus fuerat,
 etiam si blandiretur, si rebus prosperis demulceret animum. At
 postquam tot flagellis premitur, tanta adversitate fatigatur, tot
 nobis cotidie dolores ingeminat, quid nobis aliud, quam ne diligatur,
 clamat?». Ad hanc materiam facit quod Ieronimus dicit:
 «O, si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam
 terram sub nostris pedibus cerneremus, iam tibi ostenderem totius
 mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna collisa; alios torqueri,
 alios necari, alios absorbi fluctibus, alios ad servitutem
 trahi. Hic nuptias, ibi planctum. Illos nasci, istos mori. Alios affluere
 divitiis, alios mendicare. Sed et totius mundi homines, qui
 nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo, rerum magnitudine,
 et minus est omne quod dicimus. Redeamus igitur ad
 nos et paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando
 infans, quando puer, quando iuvenis, quando robuste etatis,
 quando senex factus sis? Cotidie morimur, cotidie commutamur.
 Et tamen eternos esse nos credimus». Et scio hoc, quia «quot
 puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum, et per singulos
 fluctus etatis nostre momenta minuuntur. Hoc solum autem
 habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur». Augustinus:
 «Cur per multa vagaris? Ama unum bonum, in quo sunt
 omnia bona, et sufficit; desidera, simplex bonum, quod est
 omne bonum, et satis est». Item Augustinus: «O caro misera,
 illam vitam amplecti debuisti ubi vita sine morte, ubi iuventus
 sine senectute, ubi lux sine tenebris, ubi gaudium sine
 tristitia, ubi pax sine discordia, ubi voluntas sine iniuria, ubi
 regnum sine commutatione. Hec septem consequi debuisti».
 De legatis Romane curie missis in Lombardiam et Romagnolam, qui fuerunt
 XII.
 Nunc de legatis Romane curie, qui in Lombardia nostris diebus
 fuerunt, superest ut dicamus. Quorum primus fuit dominus Hugolinus,
 qui fuit cardinalis Ordinis fratrum Minorum, id est gubernator
 | 
 |