: Relatio aedificationis ecclesiae cathedralis Mutinensis et translationis Sancti Geminiani

Pag 1313


cum reverentia huic tante talique rei adhibens diligentiam. Confertur ergo ante apostolicum
inter episcopos, cardinales et clericos seu populum de altaris dedicatione; confertur et de
sancti corporis revelatione. Quorum quidem sententia, prout voluntas est hominum,
dividitur in plurima. Tandem reperto consilio de ordine militum sive civium iureiurando
poscunt plures affirmare, custodire et salvare, ne in revelatione aliquis temerarius tanti
patris reliquias presumat violare. Iurant ergo de ordine militum sex viri, iurant et de
civibus bis seni. Levatur ergo lapis et mensa superposita magna cum reverentia; invenitur
et alia supterposita multa cum diligentia. Sic itaque multorum una fuit sententia, non
amplius esse perscrutandas reliquias. Sed ne alicui infido aut cordis cecitate obscurato
aliqua remaneret dubitatio, divina quidem, ut credimus operante clementia, quorum prius
adverse fuerant voluntates, iam in unum conveniunt amorem, ad unum redeunt favorem.
Quid multa ? Faciente domno apostolico sermonem ad populum ac propinante
divina misteria cordibus omnium remissionemque faciente peccatorum ac se benivolum
reddente mentibus cunctorum, orantibus atque psallentibus episcopis, cardinalibus, clericis
et laicis, mira cum reverentia et iuratorum custodia detegitur, revelatur et intuetur
beatissimum corpus sanctissimi patris nostri Geminiani per manus Bonisenioris Regini
episcopi atque Lanfranchi architectoris multis cum lacrimis et precibus. O quanta exultatio,
quantus suavitatis odor, quanta fragrantia inde emanavit ! Omnes enim manus protendunt
ad celum, omnes gratias referunt Salvatori et sanctorum omnium conditori, qui
tanti patris nostri reliquias usque ad nostrum tempus servare dignatus est conditas et
inviolatas.
Expleto itaque sermone pontificis venitur ad tumulum, sanctum corpus integrum et
illibatum aspicitur. Summus pontifex ut videt, letus et gaudens efficitur. Cuius quidem
visionis gratia exilaratus, quem ipsa die consecrare disposuerat. causa videndi, a populo
usque ad alium diem detectum, sed et diligenter custoditum, offitiis diurnis et nocturnalibus
frequentatum servare collaudat. Frequentatur itaque ab innumerabili populo,
videtur, laudatur, benedicitur et, ut pro ipsis apud Dominum intercedat, deprecatur.
Accessit autem et princeps Mathilda dona ferens ingentia, aurum, argentum, pallia insignia.
Sed et domnus Dodo venerabilis pontifex calicem argenteum cum pathena ei obtulit
optimum, aureis signis intus forisque mirabiliter decoratum, hoc precipiens et dicens, ut
nec sibi nec alicui unquam liceat aliqua occasione ipsum ab eius offitio removere. Transacta
denique iam die nocteque concesse visionis dedicatur atque consecratur sanctum
corpus et altare beatissimi Geminiani a reverentissimo sancte Romane sedis apostolico
Paschali cum frequentia cardinalium, episcoporum, clericorum, abbatum, monachorum,
laicorum et feminarum, cum omni honore et reverentia, summa offitiorum diligentia octava
idus Octubris. Fit preterea magna peccatorum remissio, dilatatur et extenditur apostolica
benedictio.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio