| assidue. mitte illum in operationem, ne vacet; multam
 enim malitiam docuit otiositas". servi vero malivoli
 et malitiosi sunt duris abstinentijs, compedibus et verberibus
 cohercendi, unde dicitur in Ecclesiastico qualiter autem
 sint per abstinentiam macerandi. dicitur in Ecclesiastico:
 "Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo".
 quod sint cumpedibus astringendi dicitur ibidem: "Servo
 malivolo tortura et compedes". quod vero sint verberibus
 flagellandi dicitur in eodem libro: "Non confundaris",
 idest non timeas ne verearis "servo pessimo latus sanguinare",
 idest usque ad sanguinem verberare. quamvis autem servi,
 quocumque nomine censeantur, sive de ancilla nati, sive in
 prelio acquisiti, sive conductitij, sive emptitij, sint dominis
 suis inferiores, tamen quantum ad quinque inveniuntur equales.
 prima equalitas attenditur ex parte principij, quia omnes,
 tam servi quam liberi, de terra sunt creati et nudi et plorando
 nati. unde dicitur in libro Sapientie: "Sum quidem et ego
 mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius, qui
 prius factus est, et in ventre matris figuratus sum caro et
 primam vocem similem omnibus emisi plorans. nemo enim ex
 regibus aliud habuit nativitatis initium". secunda equalitas
 | 
 |