Hippolyte, vitamque tuis virtutibus addet, 
haec lamenta pii geminas diffundet in Arcthos 
coniugis orbati, qui (nunquam castior ardor!) 
funus amat, superos heu! nocte diuque fatigat 
ingratosque vocat, quod non tam iusta precanti 
arrisere. modo suspiria ducit ab alto 
pectore, nunc partemque tori castumque cubile 
ingemit et tali depromit voce dolorem: 
"nulla tuam, Lachesis, potuere immania laudum 
frangere seviciam, quis alta silentia Ditis 
cęlestesque domos et sortis sceptra secundę 
provocat? (ah livor!) tantę praeconia famę 
invidiam fecere tibi? non ista nocendi 
causa sat aequa fuit. sed si te dira cupido 
impulit in facinus, potuisti stamine verso 
fortunam mutare meam, patientior essem. 
quam cuperem (si fata darent) inglorius, uxor, 
te superante tamen parcam producere vitam! 
si saltem nigram committeret anguibus horam 
Atropos: ut Gracchus magnum testarer amorem. 
at quia non licuit, citius ridentibus agris 
Daulias et truncas ponet Philomela querelas
  |  
  
  
195 
  
  
  
  
200 
  
  
  
  
205 
  
  
  
  
210 
  
  
  
 
  |