Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 145


in audiutorium eius festinus accelerat. Sed Hector ibi occurrit,
appetens ducem Menesteum et regem Theucrum uiolenter
opprimere, et male sine dubio cessisset ambobus nisi ille fortissimus
Ayax cum mille militibus in Hectorem irruisset, quos secum in sua
duxerat comitiua. Ad hoc ex parte Troyanorum superuenit Persarum
rex cum v milia militum sub ductu Paridis. Et pulsante
Paride quoddam cornu contra Grecos uiriliter se inmittit, superuenientibus
etiam aciebus aliis Troyanorum. Quare bellum interim
feruet asperrimum, et Troyani aduersus Grecos nimium preualentes
in uirtute Hectoris Grecos dare terga compellunt. Qui Hector
tunc, ut scripsit Dares, mille milites interfecit ex Grecis.
Interea Hector dum per turmas bellando discurreret, Merion
obuius sibi occurrit coram quodam tentorio inter Grecos. Quem
ut uidit Hector, dixit ei: "Nequam proditor, ecce nunc uenit
hora tua ut condignam mercedem accipias de eo quod a me auferre
temere Patroclum presumpsisti. "Et facto impetu contra eum, ipsum
deiecit ab equo. Et statim Hector descendens in ipsum pedes
insiluit et nudato ense caput eius ab eo uelociter amputauit. Armis
tamen eius quibus erat indutus ipsum nichilominus spoliare
festinat. Sed Menesteus, Athenarum dux, qui hoc repente percepit,
accepta quadam lancea, in Hectorem irruit ex transuerso, Hectore
non aduertente motum illius. Quare ipsum grauiter percussit et
uulnerauit eundem. Et timens furorem Hectoris statim ab ipso
recessit. Hector uero, se sentiens uulneratum, bellum egreditur,
uulnus sibi factum fecit sic sagaciter alligare quod sanguinis ab
eo emanare non posset, et confestim iterum redit ad bellum.
Tunc impetu ire sue plures Grecos interfecit. Nam, ut Daretis liber
pro ueritate testatur, post uulnus ipsum eo die plus quam mille milites
Grecorum interfecit.
Quare Grecorum exercitum in tanta debilitate et pusillanimitate
deduxit quod nullus Grecorum habebat in se animum defendendi,
nec Agamenoni facultas libera competebat quod ad bellum accedere
potuisset. Quare Troyanorum exercitus in magna uirtute procedens
fugientes Grecos usque ad eorum tentoria sunt sequti. Quorum
tentoria Troyani quasi uictores inuadunt uiriliter et predantur,
arreptis ab eis armis multis, auri et argenti copia magna nimis

Torna all'inizio