Andreas Strumensis: Passio Arialdi

154


erant candida, iecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis
duobus digitis tetigissem et confricassem eosque retractos naribus apposuissem,
testor veritatem quae Deus est: tantam talemque odoris fragrantiam
ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quantamve numquam me alibi
sensisse reminiscor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur et nunc testatur,
si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent, nares absque vulnere
nullo modo evaderent. Quia odoris suavitas tam erat delectabilis, ut nares
valentiores essent odoriferos digitos intra se ad trahendum, quam brachii
virtus ad retrahendum. Nam quam plures dies, ut diu delectarer tanto
odore, eos ab omni custodivi liquore.
25. Congregata igitur est iterum in die sancto pentecosten tanta virorum
ac mulierum diversae aetatis multitudo de proximo et longinquo, ut
numquam se una tantam vidisse etiam senes dicerent, et sic cum magna
gloria laudeque ineffabili ad monasterium delatus est sancti Celsi. Ibi namque
in locum mirabiliter aptum traditus est sepulturae. Siquidem ex una
parte habet ecclesiam in qua sancti Celsi venerabile nunc adoratur corpus,
ex altera vero ecclesiam ubi quondam, ut fertur, diu sanctus perlatuit Nazarius.
Exhinc quippe ibi a multis fidelibus adoratur et colitur, ab infidelibus
autem nec Christus universorum dominus nec Arialdus ipsius famulus.

Torna all'inizio