Guido Faba: Dictamina rhetorica

65


vos rogandi fiduciam habeamus, tamen de vestra probitate
confisi, que se multis exibet liberalem, a nostre voluntatis affectu
nihilominus invitati que circa hec facienda totum dispositum
dignoscatis pro vobis et amicis vestris et subditis, ad
vos secure confugimus, cum oportet. Inde est quod vestram
nobilitatem sicut possumus deprecamur, quatenus civibus nostris
dilectis V. et A. presentium portitoribus amore nostro
licentiam velitis impendere ut C. corbes frumenti quos habent
in comitatu civitatis Imole ad nostram deferant civitatem, ad
maiora nos in posterum obligantes.
CXXII.
De civitate ad civitatem pro victoria.
Egregio viro domino U. potestati Bononie multa
sapientia et honestate fulgenti et consilio ac populo universo
eiusdem civitatis, amicis et vicinis carissimis et propriis meritis
honorandis, G. potestas Florentie, consilium, ac totus
populus salutem et felicia felicibus cumulare. Quoniam civitatem
Bononie nec non et personam vestram ad gloriam
diligimus, et honorem, libenter de vestris prosperitatibus audiremus
sicut vobis nostra supervenientia gaudia nuntiamus.
Noveritis ergo quod tale nostros inimicos qui contra nos suas
presumebant cervices erigere, in manu forti et brachio excelso
mirabiliter devicimus universos, ita quod sicut pulvis
ante faciem venti, omnes fuerunt in precipitem fugam conversi,
qui ab ore nostri gladii remaserunt. Quare vos saltem
amici nostri gaudete nobiscum de tanta victoria et triumpho,
sicut nos velletis de vestris exultationibus gloriari.
vv

Torna all'inizio