Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 274


milia pugnatorum iuerunt; Troyani uero pugnantes qui pro ciuitate
ipsa defendenda pugnauerunt fuerunt vi centa septuaginta
sex milia. Dixit eciam naues cum quibus exulauit Heneas fuisse
ccas et cum quibus Paris in Greciam fuit profectus. Troyani
uero qui sequti sunt Anthenorem fuerunt duo milia quingenti.
Ceteri sequti sunt Heneam. Troyani autem et Greci utriusque
partis maiores, qui et a quibus interfecti fuerunt, sunt hii, ut scripsit
idem Dares. Hector uero interfecit regem Archilogum, regem
Prothesilaum, regem Humerum, regem Patroclum, regem Orchimenum,
regem Pallamonem, regem Pheypum, regem Prothenorem,
regem Dorium, regem Xantipum, regem Leontum,
regem Merionem, regem Polixenum, regem Pollibetem, regem
Cedium, regem Fannum, regem Epistrophum, et regem Alpinorem.
Paris uero interfecit regem Pallamidem, regem Anthilogum,
Achillem, et Ayacem. Ayax uero ipsum Paridem interfecit,
cum ambo se mutuis uulneribus occidissent. Heneas uero
interfecit regem Amphimacum et regem Nereum. Achilles
uero interfecit regem Euphenium, regem Ligonium, Troilum,
regem Yponeum, regem Euforbium, regem Menonem, regem
Austerum, regem Plebeum, Hectorem, et regem Neptholonum.
Sed Pirrus interfecit Penthesileam, regem Priamum, et eius filiam

Torna all'inizio