| Sed heu subiit inopinatum malum, ab initio creature penitus
 inauditum, cum infelix ille, qui in decore suo olim perdidit sapientiam,
 serpentem ingressus, qui in celo stare non potuit, fraude aggressus
 est eum, ut, sicut ipse, prevaricator efficeretur divini mandati.
 Credidit miser male suadenti, acquievit, consensit, et, oblitus Dei
 creatoris sui primum imitatus est transgressorem. Erat primo nudus,
 dicente Scriptura de ipso, sed non erubescebat, quia innocentia
 erat plena in eo. Peccante vero cognovit se nudum esse et, pre
 erubescentia currens ad folia ficuum, sibi perizomata fecit.
 Videns ergo socium meum transgressorem effectum et opertum
 foliis, quoniam aliud non habebat, elongata sum ab eo, et stans a longe
 lacrimabili vultu ipsum cepi respicere. Exspectabam eum qui
 salvam me faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate tanta.
 Et factus est repente de celo sonus totam concutiens paradisum
 et cum eo lux splendidissima de celo emissa est. Et respiciens
 vidi Dominum maiestatis deambulantem in paradiso ad auram
 post meridiem, gloria inenarrabili et indicibili refulgentem. Comitabantur
 eum multitudines angelorum voce magna clamantium et dicentium:
 "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena
 est omnis terra gloria tua". Milia milium ministrabant ei et
 decies centena milia assistebant ei.
 Cepi, ego fateor, pavens et tremens nimis, tota stupore et horrore
 deficere, et corpore tepens, corde vero palpitans, de profundis
 clamavi, dicens: "Domine miserere, Domine miserere". Non intres
 in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu
 tuo omnis vivens. Et dixit mihi: "Vade abscondere te modicum
 ad momentum, donec pertranseat indignatio mea".
 Statimque vocavit socium meum dicens: "Adam, ubi es? " At
 ipse: "Vocem tuam, Domine, audivi et timui, eo quod nudus essem
 et abscondi me". Vere nudus, quia de Ierusalem in Iericho descendens
 incidit in latrones, qui ante omnia exspoliaverunt eum
 nature bono, amissa similitudine Creatoris. Ipse autem Rex altissimus,
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 |