| temporis, qui Lombardi sunt, libenter volunt sibi que gula et
 appetitus requirit, et aliis dare nolunt; que maxima rusticitas
 reputatur. Ideo dicit Ecclesiasticus 31: Intellige que sunt proximi
 tui ex te ipso. Item Luc. VI: Prout vultis ut faciant vobis homines,
 et vos facite illis similiter. Item Levitici XXV: Time Deum tuum,
 ut vivere possit frater tuus apud te. Item Neemie VIII: Mittite
 partes eis qui non preparaverunt sibi. Item Act. II: Omnes enim
 qui credebant erant pariter et habebant omnia communia et dividebant
 illa omnibus, prout cuique opus erat. Sed hodie non fit
 ita; immo: Habenti dabitur, et abundabit, Luc. XIX. Unde, cum
 in Ordine Cystersiensi quidam novitius, audiente magistro, dixisset:
 «Meum est», et reprehensus a magistro suo fuisset:
 Nil proprium, procul hec! Vivis communia queque,
 respondit novitius:
 Sic loquimur, sed non utimur communibus eque.
 Ideo dicit Eccli. V: Si est tibi intellectus, responde proximo. Revera
 nostris temporibus videtur impleta maledictio illa quam transgressoribus
 legis Moyses imprecatur; ait enim, Deutero. XXVIII:
 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Ideo divina
 Scriptura misero guloso, qui partem suam et aliorum comedit,
 taliter comminatur, Iob XX: Panis eius in utero illius vertetur in
 fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit evomet, et de ventre
 eius extrahet eas Deus.
 Ab exemplo patris celestis habent prelati quod subditos non
 affligant neque contemnant. Deus enim pater, cui potentia attribuitur,
 potentes non abicit, cum et ipse sit potens, Iob XXXVI.
 Deus enim pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter cura est
 illi de omnibus, Sap. VI. Ideo dicit Malachias II: Numquid non
 pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?
 Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans
 pactum patrum nostrorum? Ideo prelato dicit Ecclesiasticus IIII:
 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens
 subiectos tibi. Quod quia prelati audire contemnunt, ideo
 | 
 |