| fuit Ianus, qui tempore Moysi venit in Ytaliam et ibi primus omnium
 regnavit, quamvis alique ystorie dicere videantur quod
 iste Ianus regnaverit tempore Habrae. tandem ad partes
 nostras accedens, Ianuensem civitatem construxit, quam de suo
 nomine Ianiculam appellavit. istud manifeste ostendit Solinus
 in libro De Mirabilibus Mundi, ubi sic dicit: "Quis
 ignorat vel dictam vel conditam a Iano Ianiculam, a Saturno Saturniam?".
 ecce quia Solinus non tantum hoc aserit,
 | 
 |