| I 30  (I 30) Tu igitur non es confusus felliuomo gutture explicare
 idcirco eum non esse uerum deum uerumque dei filium, quia non
 solum pro aliis, sed etiam pro semetipso necessario in oratione dei
 pernoctans duxerit exorasse, apostolicum sumens testimonium satis
 clarum et perspicuum sed secundum perfidiae tuae sensum satis
 male et obscure deprauatum. Numquid non cum admiratione
 Petri apostoli de te uox etiam Pauli sapientiam laudantis auditur
 hoc modo:  Quemadmodum  inquit  et dilectus nobis Paulus secundum
 datam sibi sapientiam scripsit uobis. Ita ut in omnibus epistolis
 loquens de his, in quibus sunt quaedam difficilia ad intellegendum
 inserta, quae praui homines secundum suum deprauare sensum moliuntur,
 sicut et alias scripturas?  Quod te tam obsceni piaculi noxam
 in tuis nuper promulgatis litteris non inseruisse nulla ualebis
 contradicere ratione,quemadmodum et huius testimonii calumniari
 poteris ueritate. Porro si sibi uel pro se orauit, sibi et pro se est
 natus et passus ac mortuus et sepultus, pro se etiam proprium
 sanguinem fudit. Nihil ergo habuit amplius quam purus homo,
 si pro se necessitate cogente orauit. Ita etiam, ut tu causaris,
 secundum carnem non fuit profecto, sicuti ipse per prophetam
 testatur, inter mortuos liber, nec ab illa massa perditionis et lege
 peccati inmunis extitit natus. Quod suspicari ab omni corde diuina
 auertat clementia. Si pro se haec omnia et non pro nobis, ueluti
 se ueritas habet, tantummodo uerbum caro factum, hoc est deus
 homo factus, operatus est, ubi sunt inuiolabilia prophetarum euangelicaque
 atque apostolica oracula clamantia et dicentia: Christum
 pro nobis natum, passum, mortuum, sepultum et a mortuis resuscitatum
 et cetera istiusmodi, quae in carnem ueniens dei filius
 dignatus est per incrementa etiam infantiae ab ipsis, ut ita dixerim,
 rudimentorum incunabulis exercere? Qui totus in utero uirginis,
 totus in sinu sempiterni et coaeterni patris permanebat, totus
 idemque ipse inter angustias iacebat praesepii, totus in paterna sede
 regnabat. Ipse utique, et non alius, lacte nutriri dignabatur in terra
 uirgineo, qui sanctos mirabiliter pascebat angelos in caelo.
 I 31  (I 31) Solus igitur pro omnibus pernoctans in oratione
 deum orabat, quia solus pro omnibus uenerat mori. Non, non pro
 | 
 |