Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 234


mortem propriam expectabat, in eum irruit ense nudo, et in conspectu
impiorum Anthenoris et Henee ductorum ipsius regem Priamum
coram altari nequiter interfecit, sic quod in multa sui effusione
cruoris maior pars altaris extitit madefacta.
Heccuba uero et sua filia Polixena se fuge dederunt, et quo fugiant
prorsus ignorant. Eis tamen fugientibus obuiauit Heneas. Cui
Heccuba sic dixit in multo sui furoris ardore: "Ha nequam proditor,
vnde a te procedere potuit tante crudelitatis impietas ut regem
Priamum, a quo tanta magnalia suscepisti, tanto ab eo magnificatus
honore, passus fueris interfectores eius ad eum ducere quem debuisti
tua proteccione saluare? Prodidisti patriam tuam et urbem in qua
natus fuisti et in qua fuisti tanto tempore gloriosus, ut eius ruinam
aspicias et eius incendia uidere non horreas quibus fumat. Saltem
istius misere Polixene tuus impius animus misereri dignetur et nequam
tuus oculus ei parcat, ut inter tot mala que feceris tibi saltem
possit attribui hoc modicum bonum egisse ut eam saluare, si potes,
omnino procures antequam in manus Grecorum incidat, qui eam
interficiant uel turpiter dehonestent. " Ad Heccube igitur uerba
motus Heneas Polixenam suscipit et eam incognite secum ducit,
quam in secreto loco consignat.
Thelamonius uero Ayax de templo Minerue Andromacham, quondam
uxorem Hectoris, abstrahit et Cassandram et secum ducit
utramque. Et Menelaus Helenam abstractam ab aula regia in qua
erat letus aduxit. Sed Greci in eorum seuicia persistentes totum
Ylion funditus euertere studuerunt, et, in ciuitatem Troye submissis
crebris incendiis, eam flammis rapacibus exposuerunt omnino
cremandam, propter quod tota Neptunia fumat Troya. Ex quibus
magna pallacia corruunt et exusta subitis pereunt in fauillis, exceptis
domibus proditorum, que signo dato illese ab incendiis sunt seruate.
/*
Euersa igitur tota quasi funditus ciuitate, rex Agamenon in
magno templo Minerue omnes maiores exercitus statuit conuenire.
Quibus conuenientibus, statim ibidem Agamenon de duobus eos
solicite requisiuit: vno scilicet, si seruanda sit fides illis quorum
opere Greci facti sunt uictores et domini ciuitatis, uidelicet Anthenori
et Enee; alio, quis modus sit et forma seruanda in diuidendis

Torna all'inizio