Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 584


eosdem nuncios Romę delata est et usque hodie ob signum victorię ante confessionem
beati Petri apostoli apparet.
Interea Ungarica potitus victoria Italiam intravit, Aribertum vero archiepiscopum
Mediolanensem cepit; sed fuga lapsus est. Dehinc Romam veniens imperialem meruit
benedictionem. Dehinc Mediolanum rediens, cum quedam suburbana depopulasset, ab
urbe repulsus est; sicque infecto negocio Alpes transiens, vi febrium correptus occubuit;
cuius corpus Spire decenti cum honore sepultum est.
Huic successit filius eius Heinricus, vir sapientissimus et totus christianissimus.
Hic in primordio sui regni Ungaros tumultuantes vicit et citissime sedavit. Qui rite
omnibus regni pacatis negociis dum ad Italiam tendere destinaret, nuncii á Romana
urbe venientes eumque retardantes mirabiliter reddiderunt sollicitum. Nam, ut superius
memoravimus, urbis Romę capitanei et maxime Tusculani per patriciatus inania
nomina Romanam vastabant ęcclesiam, ita ut quodam hereditario iure viderentur
sibi possidere pontificatum. Enimvero mortuo Iohanne, Benedicti papę fratre,
qui uno eodemque die et prefectus fuit et papa, cum successisset ei Theophylatus,
qui Alberici fuit filius, Gregorius frater eius nomen sibi vendicabat
patriciatus. Hac occasione Theophylatus, neque Deum timens neque hominem
reveritus, qui cata antifrasin vocabatur Benedictus, post multa turpia adulteria et
homicidia manibus suis perpetrata postremo - cum vellet consobrinam accipere coniugem,
filiam scilicet Girardi de Saxo, et ille diceret nullomodo se daturum, nisi renunciaret
pontificatui - ad quendam sacerdotem Iohannem, qui tunc magni meriti
putabatur, se contulit eiusque consilio semetipsum dampnavit pontificatuique renunciavit.
Quod consilium valde esset laudabile, nisi turpissimum post esset secutum
peccatum. Nam idem sacerdos, de quo supra retulimus, accepta hac occasione nefando
ambitu seductus per turpissimam venalitatem, omnemque Romanum populum pecuniis
ingentibus datis sibi iurare coegit. Sicque ad pontificalem ascendit dignitatem; quem
verso nomine Gregorium vocaverunt. His ita gestis Gerardus de Saxo cum aliis
capitaneis quendam Sabinorum episcopum sibi eligunt pontificem, quem verso nomine
vocaverunt Silvestrum. Quod audientes Gregorius patricius et Petrus germani,
Theophylatum spe coniugis deceptum ad pontificalia iterum sublevant fastigia. Sed
quis pro tantis calamitatibus nobis locus remedii, nisi vox illa ęuangelica, quę confortat
apostolum dicens: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua ? Sed
certe et vere non defecit fides Petri, nec deficiet fides Romanę ęcclesię in ęternum.
Nam in tanta et tam valida tempestate suscitavit Deus spiritum cuiusdam Petri Romani

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio