Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 451


mundi est hominem sensatum dolere. Et dixit: mors est
inevitabilis nec abhorret eam nisi qui commisit multam iniquitatem
et modicum iusticie et est securus de damnificatione sua
post mortem ob male commissa. Et dixit: quam manifesta est
bonitas mortis! Ea enim fit transmutatio a mundo dedecoris ad
mundum honoris, a mundo finibili ad mundum perpetuum, et
a mundo stulticie et vanitatis ad mundum sapiencie, veritatis ac
rationis, et a mundo fatigationis ad mundum consolationis et
quietis. Et dixit: ob mortem desistas a tuis contrariis, et occurres
bonis tuis similibus. Et dixit: quam levis est mors illi
qui est certus eius quod accidit ei post eam, et quam gravis
est ei qui est dubius eius quod accidit ei post eam! Et dixit:
melior est mors huius mundi quam vita vituperosa. Et dixit:
qui vivit bona vita, morietur bona morte. Et dixit: mors est
quies eius qui servus est cupiditatis, quia quanto magis elongatur
vita ipsius, tanto magis multiplicantur ipsius cupiditates,
et sic mors festina ei est decentior quam prolixa. Et dixit: mors
mali facit mundum quiescere a maliciis ipsius. Et dixit: mors
est bona bono et malo; bona bono pro recipiendis retribucionibus,
malo ut non incidatur amplius in peccatis suis. Et dixit: vita
indirecte iudicat inter vivos, et mors recte inter mortuos. Et
dixit: quam fedum est plorare pro eo qui occiditur iniuste, et
quam bonum est pro eo qui occidit iniuste quia qui occiditur
iniuste letabitur et tristabitur qui occidit iniuste. Et dixit; qui
veretur aliquid, necesse habet operari per que assecuretur ab eo;
ergo timens peccatorum penes post mortem sic operetur ut vitet
periculum. Et dixit: cum volueris aliquid facere, videas propter
quid fit illud, et si potueris finem consequi labora ad hoc,
si non, desistas. Et dixit: melius est homini quod honoret se
diminute quam inhonoret et se petendo aliquid ab illo qui
pro multo reputat modicum quod concedit, et pro modico reputat
inhonorare se petendo aliquid. Et dixit: non reputes aliquid tibi
fecisse illum qui hoc fecit inhonorando te ipsum, quia maius est

Torna all'inizio