| Et ideo alii assignant aliam rationem, quia videlicet quando pecunia mutuatur,
 transfertur dominium, quod non fit in domo et in aliis rebus. Iustum autem videtur
 ut pro usu rei quae mea remanet, scilicet domus, aliquid accipere possim;
 sed pro usu pecuniae, quae fit alterius ex hoc ipso quod mutuatur, aliquid accipere,
 nihil aliud est quam accipere aliquid ab aliquo pro usu rei propriae; et
 ideo videtur quod est quaedam exactio, et peccatum. Et haec ratio satis probabilis
 videtur; et ideo simile accidit in omnibus rebus in quibus transfertur dominium
 per mutuum, sicut granum, vinum, et huiusmodi, pro quorum usu nihil
 accipere licet ultra valorem eius quod mutuatum est.
 Potest tamen et alia ratio assignari; quia omnes aliae res ex seipsis habent aliquam
 utilitatem, pecunia autem non, sed est mensura utilitatis aliarum rerum,
 ut patet per Philosophum in 5 Ethic. Et ideo pecuniae usus non habet
 mensuram utilitatis ex ipsa pecunia, sed ex rebus quae per pecuniam mensurantur
 secundum differentiam eius qui pecuniam ad res transmutat. Unde accipere
 maiorem pecuniam pro minori, nihil aliud esse videtur quam diversificare
 mensuram in accipiendo, et dando; quod manifeste iniquitatem continet.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod lex deuteronomii loquitur de Iudaeis respectu
 aliarum nationum quae terram promissionis Iudaeis divinitus concessam detinebant;
 et ideo permissum fuit eis, usuris, et quibuscumque exactionibus extorquere
 ab iniuste possidentibus quod eis iuste debebatur, sicut etiam dicitur de
 spoliatione Aegyptiorum, qui Iudaeis mercedem laboris quo eis servierant, subtraxerunt.
 Vel dicendum, quod sicut libellus repudii permissus est eis ad duritiam
 cordis eorum, ne uxores interficerent, ad quod proni erant; ita etiam permissum
 fuit eis fenerare extraneis, ne fratribus suis fenerarent, ad quod eos
 innata avaritia incitabat.
 Ad secundum dicendum, quod beneficium mutui non est amplius quam pecunia
 mutuata; unde si plus exigitur, exigitur plus quam debitum est; et ideo est
 iniusta exactio.
 Ad tertium dicendum, quod quamvis homo non teneatur semper mutuum concedere,
 tenetur tamen ad hoc ut quandocumque mutuum exigit, non plus exigat
 quam dederat.
 Ad quartum dicendum, quod ab eo cui beneficium contuli, licet mihi tantum
 sperare et accipere quantum feci, et non plus. Quidquid autem de utilitate contingit
 ei cui mutuum dedi, ultra mensuram mutui ex pecunia mutuata, hoc est ex
 industria eius qui sagaciter pecunia usus est: industriam autem eius sibi vendere
 non debeo, sicut nec pro stultitia eius minus habere debeo.
 Ad quintum dicendum, quod hoc ipso quod dominium pecuniae transfertur, est
 ratio quare pro usu eius nihil accipere debeam vel sperare quasi mihi debitum.
 Ad sextum dicendum, quod ille qui usuras dat et mutuum accipit in necessitate,
 non peccat, nec usurario communicat inquantum huiusmodi: quia non voluntarius
 usuram dat, sed quasi coactus necessitate.
 | 
 |