Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 240


quia plus erat, quam poterat eorum
substantia.
2. LANFR. Paupertas eorum . Pauperes erant rerum
terrenarum, sed divites simplicitatis et benignitatis.
3. Testimonium . Ordo: Testimonium aliis reddo,
quia secundum virtutem.
4. Obsecrantes nos . Id est, precati sunt me, ut
permitterem eos gratiam et communicationem facere
de substantia sua, in hanc eleemosynam, quae fit in
sanctos qui sunt Hierosolymis.
5. Ut rogaremus Titum . In tantum, inquit, largitate
eorum provocati sumus, ut rogaremus Titum,
ut sicut coepit praedicatione et admonitione sua,
perficiat in vobis gratiam, id est, largitatem istam.
6. AMBROS. Sed per aliorum . Exhortatur ut penuriam
patientibus mittant sumptus, et per eorum
sollicitudinem, quam revelent, bonum animum suum
ostendant.
7. LANFR. Scitis enim gratiam . Quasi diceret:
Propter amorem Christi libenter debetis largiri, quia
ipse dives propter vos pauper factus est.

Torna all'inizio