Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 202


elephantinis artificiose sculpta tabulis per eundem diaconum Ravenne direxit, quam avide suscipiens in eadem conservandam urbe reliquit.
[63.] Dehinc Romanam dum vellet validam urbem repetere, civium insidias formidans, in quoddam castellum, Paternum nomine, ascendit, ubi infelix non diu sospes manens, inter dulces annos corpoream dure vitam amisit. De cuius funere gentes ubique minime tunc questu silebant. Corpusculum vero eius Coloniensi archiepiscopo cum ceteris defferente in Aquisgrani palacium fuerat delatum, ut cum decessore suo pie memorię Karolo queat iudicialem ibi prestolari diem.
[64.] Post hunc Henricus regalis dux, prosapia de regia ortus, regnorum rite suscepit diadema, quamquam Ardoinus, commitis Dadonis filius, apud Ticinu quibusdam Longobardorum sibi faventibus regni coronam usurparet; tamen illorum maior pars Henrici regis expectabat adventum.
[65.] Anno quidem incarnacionis Redemptoris nostri millesimo quarto, ducatus vero domni Petri Veneticorum ac Dalmaticorum ducis decimo, Iohannes eiusdem ducis egregia proles genitoris effectus est consors dignitate. Quem dum tercia etas octavo decimo anno ephebum foveret, nimirum paterno ingenio et probitate vigebat. Qui pii parentis adeo obtemperare studeat moribus ut sub gemino regimine omnis patria uno maneret foedere.
[66.] Eodem vero anno Sarracenorum multitudo, Apuliensium fines invadens, Varensem civitatem, ubi Gregorius imperialis catapanus preerat, ex omni parte obsidione circumdabat. Quod audiens Petrus prepotens dux, preparare maximam expedicionem iussit sanctique Laurentii in solempni die de Venecia exiens eosdem expugnaturos aggressus est. Qui vastum per mare velificando terrarum diversa loca dum transiret, octavo idus septembris predictam urbem appropinquabat. Sarracenorum nempe uterque exercitus cernens insperatam salutem christianis advenire armatis manibus, alii supra equos littore adstabant, alii naves

Torna all'inizio