Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 347


autem litigiosis potissime foeminae sibi cavere debent;
quia postquam litigare incipiunt nesciunt a litigio se
abstinere: deficit enim in eis rationis usus, per quem
concupiscentiae refraenantur. Ideo postquam motae
sunt, et litigare coeperunt, augetur in eis concupiscentia
litium, quam per rationem
de facili refraenare non possunt, eo
quod ab usu rationis deficientes
ut plurimum plus
vivunt passione
quam ratione.

Torna all'inizio