Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 197


ualeatis, quam dii uos consequi irrefragabiliter statuerunt. " Ad
uerba igitur Calcantis antist<it>is vniuersi Greci contra Troyanos
uigorem et durum animum assumpserunt, nec curantes de Achillis
subsidio ac si ipse non esset aliquatenus inter eos.
[Incipit liber xxvius de xio bello et de morte Troili et regis
Menonis interfectorum. ]
Induciis igitur duorum mensium iam exactis datis ad treug[u]am,
Greci, ordinatis eorum aciebus ad bellum, egrediuntur uiriliter causa
pugne. Contra quos Troyani, qui tunc fuerunt ad bellum egressi,
festi<n>anter occurrunt, et bellum asperrimum committitur inter
eos. Multa cadunt hinc inde cadauera mortuorum. Tunc Troilus
bellum ingreditur in maxima pugnancium comitiua, Grecos interficit,
dum mortem sui fratris deproperat uindicare. Scripsit Dares
quod eo die Troilus mille milites interfecit ex Grecis. Greci fugiunt
ante eum. Quare Greci sunt dare terga coacti, quos Troyani usque
ad eorum tentoria in ore gladii persequntur. Sed nox superuenit
et prelium separatur.
Sequenti vero die xii<um> bellum durum et multum asperrimum
est commissum, cum Greci ad uindictam suorum viriliter anhelantes
duro marte contra Troyanos insistunt. Illic enim Dyomedes
contra Troyanos mirabiliter inseuit, multos ex Troyanis interficit,
uulnerat, et prosternit. Sed Troilus, qui uidit Dyomedem, quem
bene agnouit, contra Troyanos sic acriter insistentem, in ueloci
cursu sui equi et lancea sua protensa in Dyomedem irruit, quem
animose Dyomedes excipit. Dyomedes autem in Troilum lanceam
suam fregit, non tamen offendit eum aliqua lesione. Sed Troilus sic
fortiter in Dyomedem inpegit quod ipsum precipitem deiecit ab equo
et mortaliter uulnerauit, adeo quod quasi mortuus peruenit in terram.
Troilus autem tunc amorem Bryseide Dyomedi obpropriosis
uerbis improperat. Sed Greci cum multo labore Dyomedem
quasi mortuum ab equorum pedibus abstraxerunt, ipsum in scuto
ad sua tentoria deferentes. Menelaus autem ut uidit Dyomedem
sic grauiter uulneratum et ab equo deiectum, equum suum coegit in

Torna all'inizio