Salimbene de Adam: Cronica

Pag 342


quod rigor iustitie servatur in Ordine fratrum Minorum contra
Ordinis transgressores. Non igitur unius stultitia est toti
Ordini imputanda, quia, sicut stultorum infinitus est numerus,
sic multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.
Porro, anno Domini MCCXLVIII, cum essem Areis cum
fratre Hugone, videns ille quod de doctrina abbatis Ioachim
inquirebam et libenter audiebam aplaudendo et congaudendo,
cepit dicere michi: «Es tu infatuatus sicut alii qui istam doctrinam
secuntur?». Revera fatui reputantur a multis.
Quod abbas Ioachym tria habuit impedimenta ut sibi contradicatur et de
facili non credatur.

Nam, quamvis abbas Ioachim fuerit sanctus homo, tamen
tria habuit impedimenta ut sibi contradicatur. Primum fuit
reprobatio libelli sui quem edidit contra magistrum Petrum Lombardum,
in quo appellavit eum hereticum et insanum, sicut in
alia cronica posui. Et quamvis male dixerit abbas Ioachim, excusari
tamen potest eo modo quo Apostolus, ad Ro. X, Iudeos
excusat, dicens: Testimonium enim perhibeo illis quod emulationem
quidem habent, sed non secundum scientiam
. Visum enim
fuit abbati Ioachim quod magister Petrus poneret quaternitatem
in trinitate, cum dixit: «Quoniam quedam summa res est
Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et illa non est generans nec
genita neque procedens». Unde asserit, scilicet abbas Ioachim,
quod non tam trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo,
videlicet tres personas et illam communem essentiam quasi quartam.
Sed hanc materiam plenius descripsi in alia cronica breviori,
sicut in Decretalibus continetur. In qua similiter posui octo
loca in quibus magister Petrus in Sententiis male dixit. Require
in cronica de similitudine et exemplis, de signis et figuris et de
misteriis Veteris et Novi Testamenti.
Secundum impedimentum, quod habuit abbas Ioachim, ne
crederetur ei, fuit quia predixit tribulationes futuras. Que fuit
causa quare Iudei interfecerunt prophetas, sicut beatus Stephanus

Torna all'inizio