Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 10


fiat, et in extremo exanime districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco juxta
servientibus sit pax Domini nostri Yhesu Christi; quatenus et hic fructus bone actionis
percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen".
12. Grosulanus autem et eius turba ad hanc apostolicam monitionem neque ad multas
nobilium virorum preces, pro presbitero Liprando fusas, respexit; sed cupiens subvertere
illum, sibi laboravit, ut episcopos et principes Langobardiae commoveret et cum ipsis sinodum
celebraret. Hujus sinodi tempus dum appropinquaret, et multorum hominum tumultus
multa turpia adversus Grosulanum tumultuabat, et Grosulanus ad compescendum illum tumultum,
quasi in prima vigilia cuiuslibet autentice noctis matutinum pulsare fecit, et gentem
multam tam per se quam per suos sacerdotes et ministros, occasione matutini habita, congregavit.
Atque matutino cantato, multo populo coram ipso convocato, de passione Christi et
proditore Iuda prolixum sermonem fecit, et sue cause ipsum sermonem coaptavit, atque in
fine sui sermonis super sancta Dei evangelia, nullo interrogante, publice juravit, quod a die,
qua egressus est de utero matris, pollutionem non fecit et carnem suam non coinquinavit.
Arialdus vero, monasterii sancti Dionisii abbas, et Guazo, qui cognominatur de Orreo, ad
ipsum jurando firmaverunt. Et mox Grosulanus adjecit dicens: "Si quis vult adversum me
dicere aliquid, nunc dicat. Quod si modo tacuerit amplius adversum me audientiam non
habebit". Hoc cum presbitero Liprando renuntiatum fuit, et ipse plures cives ad ecclesiam
sancti Pauli vocavit in die. Quibus dixit: "Videtis me abscissum naso et auribus pro
nomine Christi; unde michi magna retributio est promissa, si in finem perseveravero. Pro
amore itaque Christi vestraque salute et pace rogo vos ut ad me et ea, que vobis dixero,
intendatis". Et cum hec et plura bene dicta beneque sonantia presertim adversum symoniam
dixisset, proposuit dicens: "Grosulanus, qui pro archiepiscopo tenetur, est simoniachus
de archiepiscopatu Mediolanensi per munus a manu, per munus a lingua, per munus ab
obsequio". Et cum hoc in suo proposito procederet, sepissime ortabatur omnes, ut convenirent
ad veram cognitionem hujus propositi per divinum iudicium , adprobatum in vita
vel morte sua, manifestata per ipsum. Sed Grosulani turba hoc perturbabat auctoritate pontificum,
qui Mediolanum venerant ad celebrandum sinodum cum Grosulano.
13. Verum tamen presbiter ipse adversos episcopos disputans, rationibus et exemplis
suam sententiam sustinuit nec dimisit. Grosulanus vero, parvi pendens hujus presbiteri verba,
veluti in presentia eius non essent prolata sinodum suam in ecclesia sancte Marie, que
dicitur yemalis, per duos dies tractavit, atque in tertia in prato, quod dicitur brorium, coram
infinita hominum multitudine dedit sententiam deponendi Andream primicerium et allios
sacerdotes, quos Anselmus de Rode, Mediolanensis Archiepiscopus, et a Rege Henricho investitus,
ordinavit. Quam sententiam multitudo cleri illico et populi, et non multum post
ipse Paschalis papa Romanus contempsit.
14. Attamen Grosulani turba, dimicans adversus primicerium, Landulfum eiusdem
primicerii clericum lapide occidit. Deinde quasi in consensu totius civitatis dictum fuit

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio