Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 257

libro VIII


20. (1) DE CONVICTU.
(2) Convictus est ratio vivendi quam ex arbitratu vel magistratu vel sodalitio vel more vel cohabitatione est aliquis consecutus, (3) videlicet apud quos vel quo more vel cuius arbitratu sit aliquis educatus, quos habuerit doctores, quos vivendi etiam preceptores, quibus amicis utatur, in quo negotio, questu, artificio sit intentus, quomodo rem familiarem ministret, qua consuetudine domestica teneatur. (4) Et ab his omnibus facile trahitur aliquid probabile de persona, ut si dicam: 'Maurus fuit discipulus Benedicti'. (5) Lucanus etiam a convictu sic elicit argumentum: 'Et docilis Sillam scelerum vicisse magistrum'.
21. (1) DE FORTUNA.
(2) Fortuna est status vite quam consequitur aliquis ex coactione vel casu vel sui arbitrii libertate. (3) In hac queritur an sit liber, an servus, an pecuniosus, an tenuis, an privatus, an aliqua potestate functus, an felix, an clarus, quos liberos, quam uxorem habeat, quem magistrum, et si mortuus iam fuerit, quales extiterint mores eius. A talibus enim trahitur argumentum. (4) Unde Iuvenalis: 'Intollerabilius nichil est quam femina dives'.

Torna all'inizio