Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1052


qualiter beatus Franciscus in aere sublevatus, veluti manibus in cruce
protensis, fratres qui aderant benedixit. Tantumque subito singulis
et universis gaudium spiritus est infusum, ut, quod idem sacerdos
postea de ipsa visione narrabat, cunctis mirantibus ipsa faceret
experientia fide dignum.
31 Qualiter autem alienorum cordium saepius occulta pandebat,
unum de plurimis enarrare sufficiat. Frater quidam Richerius
nomine, tam moribus quam genere nobilis, in tantum de beati Francisci
meritis praesumebat, ut divinam profecto mereri gratiam crederet,
si quis ipsius sancti dono benevolentiae potiretur, aut, si quis
illa careret, Dei nihilominus iracundiam mereretur. Cumque ad
obtinendum familiaritatis ipsius beneficium vehementius aspiraret,
timuit valde ne quid in ipso vitii vir sanctus occulte forsitan deprehenderet,
cuius occasione se ab illius gratia magis elongari contingeret.
Igitur huiusmodi timore iam dictum fratrem continue et
graviter affligente, nec illo cogitationem suam cuiquam hominum revelante,
accidit ipsum die quadam solito more turbatum ad cellulam,
in qua beatus Franciscus orabat, accedere. Cuius adventum simul
et animum vir Dei cognovit, et benigne ad se vocato sic ait: "Nullus
te timor de caetero, nulla te, fili, conturbet tentatio, quoniam carissimus
mihi es et inter praecipue caros speciali caritate te diligo.

Torna all'inizio