: Vita secunda S. Bernardi episcopi Parmensis

1324


iocundus, genitrici sue subiectus, honore avidus, et licet hiis deditus, ab illis tamen vitiis
quibus illud adolescentium genus implicari solet, evitatione modo ineffabili circumspectus
et ideo cunctis eum agnoscentibus gratiosus et carus.
2. Quadam igitur nocte, dum dormitioni vacaret, quidam in pontificalibus miro candore
lucentibus preparatus in quadam basilica sibi visu apparuit, qui eum quadam cuculla
quam de altari tulerat, induere voluit; ante collocationem matris et sororis, quas pre
cunctis huius vite diligebat, recipere nolle dixit, sed eis locatis sue satisfacere voluntati sibi
omnino pura fide promisit. Visione cessante ad se rediit et ad ea servanda, que promiserat
-etsi visione nocturna-, se teneri omnimode cogitavit et eas secundum condecentiam
sui status ponere et promissum implere omni preservata cautela, ne sciretur
a quoquam, toto conamine procuravit.
3. Cepit interea pius adolescens a consanguineis, amicis et caris ad sollempnissimum
matrimonium puellule mire pulcritudinis nobilitatis magne, magnis consanguineis, amicis
et dotibus incitari et in tantum, quod de se timens proposuit non factis rnatris et sororis
prius velle vacare, ut decreverat. sed seculo renunciare, referens incitantibus se fore
paratum tempore decenti eorum satisfacere voluntati, locata prius predilecta sorore, quod
displicere non debet, cum sue domus competat dignitati. Gratiose assentiunt, adolescentis
prudentiam diligenter commendantes aspiciunt et ipsum futurum meliorem hominem, qui
fuerit unquam in sua progenie, vere asserunt et vere hoc propheticum non intuentes
dictum admirati de tanta ipsius prudentia retulerunt.
Confestim ad monasterium sancti Salvi, sanctitate famosum, ad spatium unius miliarii
prope Florentiam versus partes orientales situatum, accessit, dompnum Dominicum, abbatem
monasterii, magne sanctitatis virum, expetiit et eius pedibus inclinatus, ut eum iu suum
monacum reciperet, affectione mirabili exoravit. Qui cum sic delicatum, formosum adolescentulum,
nobilem, divitem et potentem [videret], non eum posse austeritatem
regule [tenere], sibi exposuit et presertim suorum timens potentiam, ne verteretur in
periculum monasterii, cum sui premortui patris sit unicus, et ideo, sibi honore multo
exhibito, prelibatis causis ei, quod eum non admitteret, patefecit. Non frangitur spe;
sepius eadem repetens illuc plogreditur, et in tantum Dei clementia eo abbas et conventus
capitur, quod, si deberet comburi locus, ut dicunt, ipsius petitioni assentiunt et gaudiosa
suavitate in fratrem eorum et monacum communi concordia, discrepante nemine, receperunt.
Domum dum redire nollet, ad portam secundum statuta regule ponitur et, ut
de factis suis ordinet temporalibus ante assumptionem habitus, confortatur et, quod sic
eum facere oporteat, sibi efficacibus rationibus demonstratur.
4. Hoc tempore Bernardus inter consanguineos et notos requiritur per plures dies.
Imenso dolore cum suis eius mater affligitur; et tandem ubi sit a perquirentibus
invenitur. Solutis crinibus et usque ad cingulum laceratis vestibus mater et soror cum
consanguineis et amicis fletu dolorosissimo illuc pergunt videre solatium suum, spem
suam, cor corporis sui, virum, filium, fratrem et totum bonum suum: dilectissimum
Bernardum validissimis clamoribus poscunt, quo viso brachiis ad se stringunt et eius
brachiis ceu exanimes in terram magno spatio perstiterunt. Ex pietate Bernardus lacrimas
nullo retinere modo poterat, ex quo tum ex fletu tum ex vi quam sibi facere conabatur
nec poterat, abbatem, conventum et omnes utriusque sexus astantes ad fletum piissimum
compellunt. Ad se genitrix cum filia ipsius germana rediit, velut amens filium conspicit,

Torna all'inizio