eduxerunt, et sic omnia, que voluerunt, ad libitum asecuti, 
Ianuam cum magna redierunt gloria. qualis et quanta civitas 
Ianue fuit et est in statu sue perfectionis. [capitulum tertium]. 
/* 
Postquam vidimus qualis et quanta fuit civitas Ianue in statu 
sue inchoationis et progressionis, nunc restat videre qualis et quanta 
fuit et est in statu sue perfectionis. in quo quidem statu fuit et est 
potens et maxima. istum autem statum credimus incepisse ab illo 
tempore circa, quo fuit archiepiscopali honore sublimata, quod quidem 
fuit anno Domini .M°.CXXXIII. et tunc civitas Ianue 
multum cepit crescere et nomen suum ubique terrarum plurimum 
dilatare. dignum enim fuit ut tunc inciperet amplius sublimari 
quando [honore] archiepiscopali meruit exaltari ut, sicut in ea 
crescere cepit spiritualis autoritas, sic et cresceret secularis potestas, 
ut divitiis et potentia inciperet esse gloriosior, que 
facta fuerat archiepiscopali dignitate sublimior. ab illo igitur 
tempore divitiis et gloria multum crevit et multum potentiam, 
et dominium ampliavit. in tantum quidem crevit, quod eius 
potentiam experta est magnificentia regum, gens Saracenorum 
et etiam civitas Venetorum nec non et civitas Pisanorum. 
ista autem ostendamus per pauca exempla, que in cronica communis 
Ianue invenimus veraci, ut credimus, stillo conscripta. 
si omnia, que ibi sunt scripta de ista materia, vellemus
  |  
  |