Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 71


familiares autem inimicitias difficilius quidem, nec sine periculo
precaveri. suspicabatur autem illum, ut erat natura timidus, sibi
primum insidias paraturum, eo quod ad auxilium regis veniens,
videretur illius impedisse propositum, et nunc quoque nichilominus
impedire. Cum ergo rex precepisset stipendia militibus dari, contra
Rogerium Sclavum eiusque socios educturus exercitum, persuasit
ei comes ut Matheum Bonellum prius captum carceri manciparet;
quem si secum duceret, se quidem hostibus suumque traditum
iri exercitum, nec ad palacium de cetero rediturum incolumem.
Neque vero servande iurisiurandi religioni locum esse,
cum absque periurio non possit mortis periculum evitari, quod
timore mortis admictitur facile veniam promereri. Placuit ergo
regi quod ultro se facturum decreverat, hoc ab alio promoveri,
comitisque laudavit consilium, idem sibi dudum placuisse testatus.
Sciebat autem ipsum Matheum extra palatium capi non posse,
neque tante quempiam temeritatis futurum, ut hoc plebi saltem
persuadere niteretur. Nam illum et in ipso palatio non sine periculo
captum iri, totiusque civitatis perturbationem factum hoc
necessario secuturam. Verum eiusmodi popularis impetus hanc
esse consuetudinem, ut ubi res peracta fuerit, in seipsum rursus
deficiat, nec difficile compescatur; ideoque motum hunc populi
contempnendum, neque rem propositam inde segnius peragendam.
Itaque, constituto quidem ab eis die, Matheus Bonellus ad
curiam vocatus est; nec defuit eius lateri qui rem ei totam ediceret
comitisque dolos et consilium aperiret. Sed confidebat ab
hac presumptione regem metu periurii deterrendum, nec estimabat
eum, etsi iusiurandum contempneret, hoc ausurum, cum eo facto
regnum amplius perturbatum iri cognosceret. Ita, neglectis amicorum
consiliis, ad palatium securus ascendit; sed antequam ad
regem accederet, a castellanis exceptus est et teterrimo carcere
deputatus. moxque, non solum palatii, sed et omnibus Galcule
portis diligentius obseratis, armati viri per murorum ambitus sunt

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio