Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 312


ab imperatore, ponebamur semper a dextris. In medio prope
ostium stationis ponitur mensa, super quam ponitur potus in
aureis et argenteis vasis. Nec unquam bibit Bati nec aliquis principes
Tartarorum, maxime cum in publico sunt, nisi cantetur vel citarizetur
eidem. Et cum equitat, semper portatur solinum vel tentoriolum
super caput eius in hasta, et sic faciunt cuncti maiores principes
Tartarorum, et etiam uxores eorum. Predictus etiam Bati hominibus
suis est satis benignus, timetur tamen valde ab eis; sed crudelissimus
est in pugna, sagax est multum et etiam astutissimus in
bello, quia longo tempore iam pugnavit.
<18>. In die autem sabbati sancti vocati fuimus ad stationem, et
exivit ad nos procurator Bati predictus dicens, ex parte eius, quod
iremus ad imperatorem Cuyuc. In terram ipsorum retentis quibusdam
ex nostris sub hac specie quod vellent eos remittere ad dominum
papam. quibus litteras dedimus de omnibus factis, quas
referrent eidem; sed cum rediissent usque ad Mouci, ibidem retenti
fuerunt usque ad reditum nostrum.
<19>. Nos autem, in die Resurrectionis Domini, dicto officio et
facta qualicumque comestione, cum duobus Tartaris qui nobis
apud Corenzam erant assignati, recessimus cum multis lacrimis,
nescientes utrum ad mortem vel ad vitam iremus. Eramus tamen
ita infirmi quod poteramus vix equitare. In tota illa quadragesima
fuit cibus noster milium cum aqua et sale tantum, et in aliis diebus
ieiuniorum similiter, nec habebamus aliquid bibere preter nivem
in caldario liquefactam.

Torna all'inizio