Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 96


modo, in secunda persona, tempore praesenti habet a productam
ante novissima<m> litteram s in activo et neutro; <in> passivo
vero, communi et deponenti habet a productum ante novissimam sillabam
ris, ut amo amas, amor amaris. Secunda quae habet e productum,
ut doceo doces et doceor doceris. Tertia quae habet i correptum
ante s in activo et neutro, ut lego legis; in passivo autem, communi
et deponenti habet e correptum ante ris, ut legor legeris. Quarta est
quae habet i productum, ut audio audis, audior audiris.
<De prima coniugatione>
Quaestio. Prima coniugatio quot formas praeteritas habet? Tres.
Quas? In vi, ut amavi; in ui, ut tonui; in i antecedente[s] consonante[s]
praesentis temporis, ut dedi.
Quot sunt verba primae coniugationis praeteritum in ui facientia?
Duodecim. Quae? Cubo cubas cubui, mico micas micui, frico fricas fricui,
plico plicas plicui, seco secas secui, neco necas necui, veto vetas
vetui, domo domas domui, tono tonas tonui, sono sonas sonui, crepo
crepas crepui, nexo nexas nexui.
Quaestio. Quot sunt verba primae coniugationis, quae faciunt praeterita
in i antecedente consonante[s] praesentis temporis? Quattuor.
Quae? Dedi steti lavi et iuvi. Omnia alia verba faciunt praeterita in vi,
ut amavi, et mutant vi in tum et inde faciunt supinum, ut amavi amatum
(praeter lavi, quod facit lotum lautum et lavatum).
Facientia praeterita in ui mutant ui in i et addita tum <supinum
faciunt>, ut domui domitum, praeter nectum sectum frictum; et micui
facit micatum et plicui plicatum et plicitum (sed quando componi
tur cum nominibus facit duplicavi duplicatum, et quando componitur
cum praepositionibus facit explicui explicitum).
Verba primae coniugationis praeteritum in i antecedente consonante
praesentis temporis facientia mutant o in a et addita tum supinum
faciunt, ut do datum, sto statum.

Torna all'inizio