| est pax et sine qua congregatio non potest bene esse nec bene vivere;
 propter quod Salvator noster frequenter dixit congregationi apostolorum
 "Pax vobis", et docuit habere,  Mt  . 10[,12] et  Lc  . 10[,5] "Pax huic
 domui".
 Hanc autem pacem in congregatione causant multa. Et primo quidem
 et principaliter, per modum perficientis, mutua dilectio, sicut artifex facit
 domum et sicut ignis calefacit, iuxta illud  Ps  . [118,165] "Pax multa
 diligentibus". Secundo per modum conservantis - sicut dieta facit sanum
 - patientia in adversis, iuxta illud  Ysa  . 38[,17] "Ecce in pace
 amaritudo mea amarissima"; impatiens enim ad quodlibet verbum et
 factum non potest habere pacem. Tertio per modum sustentantis - sicut
 fundamentum facit edificium firmum - humilitas, de qua dicit Augustinus
 "Cogitans magnam fabricam erigere celsitudinis, de fundamento cogita
 humilitatis"; unde in  Ps  . [121,7] "Fiat pax in virtute tua" idest in
 humilitate, que est propria virtus Christi, iuxta illud  Mt  . 11 [,29] "Discite
 a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
 vestris". Superbus enim et ambitiosus non potest habere pacem, iuxta
 illud  Prov  . 13[,10] "Inter superbos semper sunt iurgia"; et Bernardus:
 "O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places!".
 Quarto per modum dirigentis - sicut dux exercitus facit victoriam
 - discretio seu prudentia, maxime in prelato; unde  Mr  . 9[,49]
 "Habete in vobis sal et pacem habete inter vos", et  Lc  . 1[,79] "Illuminare
 etc. ad dirigendos pedes nostros in viam pacis". Qui enim non
 discernit inter personam et personam, inter locum et locum, tempus et
 tempus, modum et modum, causam et causam, non potest habere pacem.
 Quinto iustitia per modum removentis prohibens, sicut divellens columpnam
 facit moveri lapidem deorsum, iuxta illud  Ysa  . 32[,17] "Erit
 opus iustitie pax". Iniurie enim non permictunt haberi pacem. Sexto per
 modum subtrahentis materiam litigii - sicut excecatio et fuga facit continentem
 vel sicut subtractio lignorum extinguit ignem - studium et
 solitudo, iuxta illud  Ps  . [54,7] "Quis debit michi pennas" etc. Qui
 enim est in turba oportet quod turbetur, ioxta illud  Io  . 17[ = 16,33]
 "In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem", et  Lc  . 10[,41]
 "Martha etc., et turbaris" etc.
 VIII
 Vel dic: Scriptum est  Mr  . 5[,34] quod dixit Iesus ad mulierem
 sanguifluam duodecim annis  Vade in pace et esto sana a plaga tua  . Ubi
 innuitur quod ita se habet pax ad corpus methaforicum civitatis vel
 cuiuscumque sotietatis seu congregationis sicut se habet sanitas corporalis
 ad corpus phisicum.
 Et dicamus quod primo et principaliter facit pacem discretus rector
 ad modum sapientis medici, iuxta illud  Ysa  . 9[,6] "Princeps pacis".
 Secundo obedientia subditorum ad modum obedientium infirmorum,
 sine qua non valeret quantacumque prudentia regentis vel medicantis;
 | 
 |