| III 3
 
 Ad populorum regimen et tutelam constitute sunt in orbe terrarum ab eo, per quem reges regnant
 et principes imperant, regum et principum potestates, ut in virga equitatis et iustitie populos ipsos
 regant et in tranquillitate pacis custodiant sibi subditas nationes ipso universorum domino, qui
 iustitiam diligit et vultus eius inspicit equitatem, iudicium regibus et principibus ipsis dante ac eis
 ad vindictam malorum, laudem vero bonorum executionem temporalis gladii committente. Nequaquam
 enim homines, quos liberos natura constituit, posuissent super sua capita hominem nec se
 alterius quam sui factoris imperio nisi eius providentia subiecissent. Sed ut eisdem regibus et principibus
 in solio iudicii sedentibus et dissipantibus suo intuitu omne malum innocentia tuta persisteret
 et per eos imposito metu sceleribus, quorum metas inundavit diluvium, humanum genus pacis
 abundantia potiretur, superiorum dominio naturalem submitti oportuit libertatem. Proinde, cum
 non nisi a Deo sit principatus quilibet et potestas, decet et expedit, ut omnis anima sublimibus potestatibus
 sit subiecta, ne, si eis indebite fortasse resistat, ordinationis divine obviet voluntati sibique
 per hoc iusto iudicio dampnationem acquirens iram in die ire sibi dampnabiliter thesaurizet ac
 dampna incurrat temporalia et eterna. Cum igitur rex regum et dominus dominantium, qui solus
 habens in regnis hominum potestatem, quos vult, suscitat super illa, quique reges et regna suo regit
 arbitrio et disponit, carissimum in Christo filium nostrum .., illustrem regem Dacie, vobis in regem
 prefecerit eumque regia stirpe ortum in dicti regni solio ad ipsius regni et vestrum regimen sublimarit,
 nos, qui regem ipsum eiusque regnum sub nostra et apostolice sedis protectione recepimus,
 grandi desiderio expectantes vos eidem debite fidelitatis et devotionis sinceritate obsequi reverenter,
 universitatem vestram monendam rogandam duximus attentius et hortandam per apostolica vobis
 scripta mandantes ac in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus dicto regi in etate
 adhuc tenera constituto et carissime in Christo filie nostre M. vidue, illustri regine Dacie, matri
 eius, prompte fidelitatis et prone devotionis debitum exsolventes suis et predicti regni profectibus
 efficaci studio et ferventi sollicitudine intendatis ad tuitionem dicti regni omnimodam operam et
 diligentiam impendendo nec permittendo, quantum in vobis fuerit, regem ipsum et regnum ab
 inimicis eiusdem aliquatenus molestari, ita quod exinde apud Deum et homines dignis mereamini
 laudibus commendari et dictus rex vobis ad condigne retributionis premia merito astringatur nosque
 vobis exinde reddamur in vestris opportunitatibus favorabiles et benigni.
 
 III 4
 
 Ad extollenda iustorum preconia et reprimendas insolentias transgressorum prospiciens e celo iustitia
 erexit in populis regnantium solia et diversorum principum potestates. Caruisset namque libenter
 | 
 |