Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 227


fundauit primo in Troia, vnde Ylion ex suo nomine dictum est,
statuit in honorem Palladis magnum templum in hac urbe esse
constructum. Quod cum totum esset perfectum in muris et non
superesset nisi construi solum tectum, ex celo quoddam mirabile
signum et quedam res nimium uirtuosa descendit, et iuxta magnum
altare diuino ministerio seipsum affixit in muro, ubi ex tunc
semper stetit ibidem et a nemine se baiulari permittit a loco scilicet
ubi est, nisi a custodibus suis tantum, et nunc a solo suo custode
uidelicet sacerdote tantum, qui illud in diligencia magna custodit.
Eius tamen materia, ut ab ipsis custodibus narratur, pro maiori parte
consistit ex ligno. Cuius autem generis lignum sit a nemine nosci
potest, nec eciam sciri qualiter in sua forma in qua est potuit esse
factum. Dea uero Pallas, cuius beneficio Troyanis dicitur attributum,
edixit qualis uirtus in ipso signo consistat, que talis est vt
donec ipsum signum sit intus in templo uel infra menia ciuitatis,
Troyani nunquam ipsam ciuitatem amittent nec Troyani reges nec
herededs eorum. Hec est enim spes certissima Troyanorum, propter
quam securi uiuunt Troyani, non timentes urbis excidium aut
ruinam. Huius autem signi nomen, pro eo quod a dea Pallade
creditur esse datum, Palladium communiter appellatur. "
Ad hec Dyomedes dixit Anthenori: "Amice, si ita est de Palladio
ut dicis tu, superstitiosus est penitus labor noster, cum ciuitas
propter Palladium capi non ualeat nec haberi. "
Anthenor uero respondit: "Si de mora nostra miramini quare
promissa uobis non sunt complemento mandata, hec est sola causa
quare dilata sunt usque modo. Sed cum ego hucusque tractauerim
cum sacerdote custode de Palladio uobis dando furtiue, de
quo certam iam habemus fiduciam pro quadam auri maxima quantitate
a me sacerdoti ipsi promissa, vnde infallibiliter certi sumus,
quando primo erit Palladium extra menia ciuitatis, ad uos illud
destinare curabo, et tunc pro certo perficietur in omnibus uotum
uestrum. "
Et sic inter eos fuit predictum consilium dissolutum. Quibus
ante recessum iterum dixit Anthenor: "Carissimi, ne nostrum

Torna all'inizio