Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 18


nominibus salutavit, || pax tamen, quam offerebat, displicuit:
remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex
Italia recessisset, pacem habere non posse. tum Romani iusserunt
captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi,
quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum
reverti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent.
ita legatus Pyrri reversus est. a quo cum quaereret Pyrrus,
qualem Romam comperisset, Cineas dixit, regum se patriam
vidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus
apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.
missi sunt contra Pyrrum ducem P. Sulpicius et Decius
consules. certamine commisso Pyrrus vulneratus est, elephanti
interfecti, viginti milia caesa hostium et ex Romanis tantum
quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.
Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui
prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte
promissa. tum cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus
Pyrri nocte ad eum venit promittens veneno se Pyrrum
occisurum, si sibi aliquid polliceretur. quem Fabricius vinctum
reduci iussit ad dominum Pyrroque dici, quae contra caput eius
medicus spopondisset. tum rex admiratus eum dixisse fertur:
ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu
suo averti potest. tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius
victis Lucanis et Samnitibus triumphavit. consules deinde
Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi
sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit,
ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. ea die caesa hostium
viginti tria milia. Curius in consulatu triumphavit. primus
Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento
mox recessit et apud Argos Graeciae civitatem occisus est.
||
apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae
filius claruit, cui cognomentum Iusto fuit. || dehinc Tarentini
Pyrri morte comperta iterum nova arma adversum Romanos
sollicitant. Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque
accipiunt. Carthaginienses a Romanis vincuntur; quamvis
nondum hostes iudicati senserunt tamen se posse a Romanis
superari. ||

Torna all'inizio