| Reus dat denarios, fratres scriptum reddunt
 Sic infames plurimi per nummos evadunt;
 Qui vero pecuniam quam petunt non tradunt
 Simul in infamiam et in poenam cadunt.
 Post haec ad episcopos bursis sic repletis
 Revertentes inquiunt: «Gaudere debetis,
 Nam plebem catholicam et bonam habetis
 Credunt evangeliis et sanctis prophetis.»
 Adulantes viciis fiunt canes muti,
 Dum timent pericula imminere tuti,
 Vel ubi sunt aliquod munus assecuti
 His demptis nec vicio parcunt nec virtuti.
 Et hoc est quod dixerat verbum veritatis
 Occisores corporum non pertimeatis.
 Sic fratres avidius non timent (sic) armatis
 Qui ipsos dilapidant magis caseatis.
 Sic se gerunt maxime in illis contratis
 Quae carent hereticae [labe] pravitatis,
 Sed partes Italiae non inquirunt satis
 Ubi vulpes latitant caudis intricatis.
 Hiis triti verberibus et afflicti poenis
 Quas ferunt in prandiis fratres et in renis,
 Ut saeva verbera pellant ab egenis
 Praedicatum nequeunt ire Sarracenis.
 Dum parcunt Italiae aut timent de morte
 Aut in terris aliis pinguiores forte
 | 
 |