: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 52


hominibus gratiosa; ita quod per mores honestos et gestus corporis ordinatos ac per eius
verba utiliter et pie prolata, merito ab omnibus credebatur quod Deus veraciter in eius cordis
thalamo habitaret. Cumque multo tempore his predictis et aliis virtutibus refulgens, virgo
clarissima in divinis obsequiis et disciplinis regularibus permansisset, rex celestis, qui eius
speciem concupivit, eius sanctissimam animam de vite presentis ergastulo misericorditer liberavit
ut ornaret celestem curiam suo beato consortio. Cuius radianti exemplo presens Ecclesia
extitit mirifice illustrata. Sacratissimum autem corpus ipsius in predicto cenobio reverendo
in archa lapidea est honorifice cum aromatibus collocatum, ubi in magna veneratione usque
ad presens tempus habetur.
Post decessum venerabilis virginis Beatricis plurimis elapsis annorum circulis altera Beatrix,
prefati Marchionis filia, virgo pulcherrima, omnium oculis gratiosa, divini amoris igne
succensa, amite sue vestigia cupiens pro viribus imitari, ornamentis depositis pretiosis, religionis
habitum intrepida mente suscepit. Quam cum nobilissimus pater attemptasset a bono
proposito revocare, virgo constantissima celesti gratia illustrata, verba patris et aliorum et
omnem mundi gloriam parvi pendens, religionem laudabiliter inceptam, de virtute in virtutem
cotidie procedendo, gloriosissime decoravit et in monasterio beati Antonii, quod ipsius causa
apud Ferrariam est constructum, celibem vitam ducendo cum multis honestis virginibus illius
exemplo ibidem ad gloriam Dei congregatis, de humani generis inimico viriliter triumphavit.
Iste namque virgines gloriose, quasi due olive fructuosa pietatis opera producentes et
quasi duo candelabra virtutum exemplis radiantia circumquaque, non minus domum Estensem
gloriosam et laudabilem reddiderunt, quam eius strenui marchiones pro fama et potentia dilatanda
se variis bellorum periculis exponentes. Illorum enim corruptibiles triumphi velut
umbra velociter transierunt, istarum vero beatitudo honor et gloria triumphalis nullo unquam
termino finientur.
Sub precedenti anni circulo, die quinto intrante augusto, cum esset luna vigesima septima,
fuit eclipsis solis ante horam aliquantulum vespertinam.
Anno Domini 1264, cum illustris Azo marchio estensis de suis et ecclesie inimicis feliciter
triumphasset et Ferrarie satis pacifice moraretur, sicut placuit omnium creatori, qui vite
et morti singulariter dominatur, invasit eum multiplex infirmitas corporalis. Cumque viribus
corporis destitutus, diem ultimum sibi cerneret imminere, providens vir expertus, quia status
regionum solet in morte principum permutari, amicos fideles fecit undique convocari et carissimum
nepotem suum, quem in testamento heredem constituerat, eis affectuosissime commendavit.
Deinde sermonem dirigens ad nepotem, prudenter eum monuit, per viam incedere
equitatis et sapientum obedire consiliis atque amicos recte diligere et in omnibus strenue se
habere et a sancte matris Ecclesie devotione nullatenus declinare. "Hec" inquit, "monita
mea salutifera, dilectissime fili Obizo, attentius observando, attestatione operum comprobabis
te vere processisse de genere nobili Estensium marchionum. Hunc siquidem modum
egregium, ad quem custodiendum mea persuasio te inducit, tenuit magnificus pater meus,
cuius probitatem et prudentiam circumspectam non solum Italia, sed etiam tota latitudo romani
imperii est experta. A cuius naufragiis frater meus Aldrevandinus minime deviavit;
sed in tantum se ac sua exposuit pro domus nostre gloria dilatanda, quod etiam me ipsum
adhuc infantulum de brachiis rapuit genitricis, eius pias lacrimas parvi pendens, et me simul

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio