Paulus I Papa: Epistolae

Pag 556


christianorum fidei defensor existere iubeas, benignissime regum, quatenus
ex hoc memoria nominis vestri usque in finem mundi in domo Domini celebretur et
suffragiis apostolorum et praesentis vitae prospera et aeterne beatitudinis vobis tribuantur
gaudia.
Interea, excellentissime fili et spiritalis compater, quia inspiratus a Deo nobis
monasterium illud secus montem Serapten situm concedere dignatus es, magnas atque
innumerabiles gratiarum acciones eximiae praecellentiae vestrae referimus: sit vobis
ex hoc Dominus retributor et dignam caelestium premiorum remunerationem in
aeterna beatitudine concedat. Nos quidem monasterium illud ad laudem Dei et vestri
memoriam atque aeternam mercedem nostro monasterio dinoscimur subdidisse; ut,
quia beatus Silvester christianorum inluminator fidei, cuius sanctum corpus in nostro
monasterio a nobis reconditum requiescit, pridem persecutionem paganorum fugiens
conversatus est, iustum prospeximus, ut sub eius fuisset ditione, ubi ipsum venerandum
requiescit corpus. Veruntamen nos penitus neque de hoc monasterio neque
de aliis quibuslibet causis extra vestram voluntatem nequaquam quippiam agere
volumus, sed, ut vestra fuerit voluntas, de omnibus agere studemus.
Itaque noster animus laetus effectus est et Deo omnipotenti et vestrae praecellentiae
immensas retulimus grates, in id quod nostram deprecationem a Deo inspiratus
exaudire dignatus es, benignissime rex, et preceptum regalis vestri culminis
nostro monasterio dirigendum pronuntiastis, firmam eiusdem sanctae mansionis dationem
procurantes nunc et retro cunctis temporibus. Unde petimus divinam clementiam,
ut, sicut vos nostrum monasterium, quod ad Dei laudem constitutum est,
confirmare studetis, ita vestrum regnum confirmare super omnes gentes dignetur. Et
pro certo sciat excellentissima christianitas vestra, quod omnes illos marthyres, qui
pro Christi nominis confessione suum fuderunt sanguinem et in eodem sancto requiescunt
monasterio, firmissimos apud divinam clementiam habebitis intercessores.
De eo vero, quod innotuistis: de nostra vos certos effici sospitate, nos, bone et
christianissime rex, in eo sospes fatemur esse, dum vestri corporis sospitas et salus
animae opitulante Deo adcrescit, quia vestra salus nostra est prosperitas.
His praelibatis, omnipotens rerum opifex et arbiter Deus sua vos gratia foveat
et longevo ac prospero senio regalis culminis sceptra cum magna victoria vobis
cum dulcissima vestra coniuge, praecelsa filia et spiritali nostra commatre, domna
Bertrada eximia regina, et amantissimis vestris nostrisque filiis, eximiis regibus et
patriciis Romanorum, domnis Carolo et Carlomanno, nec non et domna Gisila nobilissima
perfrui concedat et celestis regni gaudia cum sanctis et electis possidenda
per infinita tribuat secula.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio