Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 58


diuitiis exhuberamus eximiis, et nichil nobis ad offendendi
molestias ingerendas nec ad defendendi subsidia deesse uidemus.
Gratum michi ergo uidetur, si uobis uidetur acceptum, ut aduersus
Grecos ipsos, tam impios hostes nostros, exerceamus saltem in aliquo
uires nostras, vt saltem in istis aggressionis initiis in terras et partes
eorum gentem nostram bellicosis insultibus transmittamus, que in
terras eorum et homines eorundem, insidiarum nostrarum ignaros,
repente irruat, maxima eis dampna et detrimenta depopulatiua
illaturi priusquam ad eorum defensiones arma excogitata
ualeant eleuare. Est enim hic casus ut quilibet nostrum personas
et res proprias debeat fortune committere ad instaurationem dampnorum
nostrorum et ad nostre grauis iniurie ultionem. Nec nos terreat
si Greci ipsi aduersus nos et predecessores nostros obtinuere
uictoriam. Nam non nouum est uictor a uictis multociens superetur. "
\*
Verbis igitur regis et monitis omnes astantes unanimiter annuentes
deuoto corde se offerunt in omnibus eorum facultatibus et
personis. Propter quod rex Priamus ad eorum oblationes, tam
grato corde uulgatas, in maioris appetitus audaciam et animositatis
feruentiam suam aperuit uoluntatem. Sicque rex ipse, in oblationibus
ipsis exillaratus inmodice, recedendi licentiam affectuosis uerbis
tribuit unicuique, remanente rege in suo palatio cum omnibus filiis
suis tam ueris quam naturalibus tunc existentibus cum eodem.
Erat enim et tunc Hector presens cum eis qui iam a Panonie
partibus redierat ad ipsius regis imperium patris sui. Quos omnes
sic rex facto silentio est uerbis talibus alloquutus. Set antequam
ad uerba ipsa prorumperet, lacrimis ora rigauit et inter medios singultus
et lacrimas taliter sua uerba profudit:"Nunquid in memoria
uestra non uoluitis auorum uestrorum necem et seruitutem Exione,
que meretricio more tractatur uobis uiuentibus et in tanta potentia
constitutis? Dignum ergo erit et iustum ut ad uindictam tanti pudoris
debeatis assurgere et totis uiribus anhelare et si non in ultionem
auorum uestrorum saltem in satisfactionem uoluntatis
mee, qui tanta exinde uexor angustia et innumerabilibus doloribus
incessanter, cum vos ab annis teneris educauerim et dolorum meorum

Torna all'inizio