| Ad secundum dicendum, quod verbum Boetii veritatem habet in quolibet individuo
 quod subsistit in una natura tantum: quia species comprehendit omnia
 essentialia principia subsistentis individui in natura speciei; et sic etiam humanitas
 comprehendit omnia essentialia Christi, secundum quod in humanitate
 subsistit. Sed illa persona hoc singulariter habet ut in duabus naturis subsistat;
 et ideo species humana non colligit omnia quae illi personae essentialiter
 conveniunt.
 Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, nomine humanitatis corpus et animam
 intelligi, intelligendum est materialiter, sicut nomine totius intelliguntur partes;
 et non quod totum proprie loquendo sint suae partes, sed aliquid ex partibus
 constitutum.
 Alia duo concedimus.
 | 
 |