| Sacrani  appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures
 Siculosque exegerunt; dicti Sacrani, quod vere sacro
 sint nati.
 Sagmina  dicebant herbas verbenas, quia ex loco sancto arcebantur
 legatis proficiscentibus ad foedus faciendum bellumque
 indicendum; vel a sanciendo, id est confirmando. Naevius (Bell. Pun. 33):
 “Scopas atque verbenas sagmina sumpserunt.”
 | 
 |